Brandolinus Aurelius Lippus: De ratione scribendi, libri tres

Pag 245

Liber III


neque esse eandem figuram gr-uperbolen et superlationem, atque illo nominum inusitato et incognito sono decipiuntur. Nos et latinae linguae et discentium utilitati consulentes, eas et latinis nominibus appellabimus et ubi se nobis graeca obtulerint, etiam Graecis signabimus, ut et qui haec latine scire volunt, habeant, quibus ea vocibus possint appellare; et qui graece scripta apud alios legunt, alia esse non credant. Appellantur haec autem a Graecis partim gr-tropoi, partim gr-schemata, eo quod vertant, formentque sermonem: a nostris tum figurae, tum exornationes, sive ornamenta, eo quod exornent effingantque orationem, tum per similitudinem colores aut lumina, quod orationem ipsam pingant et illustrent. Sunt autem figurae, quibus in sermone utimur, tam multae, ut nihil sine figura loquamur. Nam quum figura sit formatio quaedam, compositioque sermonis a vulgata illa et se primum nobis offerente loquendi ratione discedens et ad variandam atque illustrandam orationem excogitata, quis obsecro valeat modos omnes, quibus oratio variari aut illustrari potest, praeceptis aut nominibus comprehendere, quum quotidie etiam in sermone communi innumerabiles reperiantur? Nos autem, ne partem hanc neglexisse videamur, paucissimos atque usitatissimos attingemus. Reliquos

Torna all'inizio