Deo. Pax autem qua reconciliamur Deo. 
6. AMBROS.  Ut eriperet . Liberavit nos Christus a  
praesentis saeculi vita, in qua multa de illis quae non  
conveniebant, fiebant. Constituitque in spe futurae  
vitae, quod nullo modo praestare nobis lex valuit. 
7. AUGUST. ( ibid. ).  De praesenti saeculo . Saeculum  
praesens malignum propter malignos homines, qui  
in eo sunt, vocat. Sicut malignam domum propter  
malignos inhabitantes dicimus. 
8. AMBROS.  Miror quod sic . Conveniens principium 
novitati factorum. Sic enim posuit, miror,  
quasi quia et res accidit, quae nunquam fieri  
credebatur. 
9. LANFR.  Transferimini . Galatae isti, pars ex Judaeis, 
pars ex gentibus ad fidem Christi ab Apostolo  
fuerant conversi; sed post discessum ejus venerunt  
pseudopraedicatores, qui eos qui ex Judaeis conversi  
fuerant, cogebant judaizare: eos vero qui ex gentibus  
ad fidem venerant, elementa mundi adorare,  
dies et annos observare. 
10. AMBROS.  Transferimini . Non dicit, transducimini, 
sed transferimini, quasi exanimes aliquos, et  
qui animi motum non habeant. 
11.  Ab eo qui vos . Ut non viderentur a Christo  
tantum discedere, adjecit a Deo.
  |  
  |