Sic paulatim defluxerunt tamquam stillicidium,
Operantes in se ipsos stulti homicidium
Et a fide exeuntes fecerunt discidium.
Heu campum occupavit deceptrix Perfidia,
Eam quippe instigavit turbatrix Invidia,
Sed a nostrę sortis Fides secessit presidia.
Hiis exceptis ad hanc pestem convolarunt ceteri.
Transgressores sunt effecti cum homine veteri
Et a fide alieni et a deo exteri.
Currunt enim tamquam pisces ad alta vivaria,
Aula dei iam remansit quasi solitaria
Et derisui habentur domini altaria.
Nova monstra, Patarini, famuli perfidię,
Sicut vermes de fetore nascuntur cotidię,
Cursu demonis permixti, qui currit meridie.
Non formidant sacerdotum apices invadere
Et conantur astra cęli de supernis trahere,
Hoc est, presules a Fide, heu, cohartant cadere.
O beati successores patrum precedentium,
Qui iam estis ordinati in terra viventium,
Ne velitis terga dare quisquiliis gentium.
|
|