2. Praeterea, gloriosius est aliquid per seipsum habere quam ab alio habere
omnia. Sed quod quis meretur, quodammodo habet per seipsum. Cum igitur
Christus fruitionem divinam gloriosissime habuerit, videtur quod eam meruerit.
3. Praeterea, secundum illos qui ponunt Angelos in solis naturalibus creatos,
simul in eis fuit meritum et praemium. Sed nihil prohibet Christum meruisse
fruitionem divinam, nisi quia ab initio suae conceptionis eam habuit. Ergo
videtur quod in ipso instanti suae conceptionis mereri potuerit ut simul in eo
esset meritum et praemium.
SED CONTRA, nullus meretur secundum quod est comprehensor. Sed Christus
quantum ad fruitionem erat comprehensor. Ergo nunquam fruitionem meruit.
Praeterea, ex hoc ipso quod intellectus eius erat Deo coniunctus in persona,
sibi debebatur fruitio. Sed unionem non meruit. Ergo nec fruitionem.
Solutiones
Solutio I
Respondeo dicendum ad primam quaestionem, quod, sicut praedictum est,
meritum secundum se, est operatio eius qui iustitiam patitur, secundum quam
facit suum id quod sibi reddendum est. Non autem datur aliquid alicui qui
habet illud eo modo quo habet, nec aliquis facit suum quod suum est eo modo
quo suum est; unde ad meritum, secundum quod theologi de ipso loquuntur, in
ordine ad ea quae sunt bona simpliciter, quatuor requiruntur quantum ad id
quod aliquis mereri dicitur. Primum est quod illud sit de pertinentibus ad beatitudinem.
Secundum est quod illud sit non habitum quod per meritum acquiritur
reddendum iustitia mediante. Tertium est quod illud sit non debitum quod
merendo quis sibi debitum facit. Quartum, quod id quod quis mereri dicitur,
sequatur ad minus ordine naturae ad ipsum meritum: et ideo gratia quae est
merendi principium, et alia naturalia quae exiguntur ad meritum, sub merito
non cadunt.
Haec autem quatuor in Christi immortalitate inveniuntur. Quia est de his quae
pertinent ad beatitudinem corporis. Item non fuit ab eo semper habitum, quia a
principio mortale corpus assumpsit. Item non fuit sibi debitum ratione naturae,
quamvis esset sibi debitum ratione personae. Item immortalitas non exigitur ad
merendum. Et propter hoc immortalitatem meruit.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod quamvis immortalitas, et omnia alia bona
quae sunt in potestate Patris, essent in potestate Filii quantum ad divinam personam,
non tamen ratione humanae naturae; unde nos merendo facimus nobis
debitum de eo quod non erat debitum neque naturae neque personae; Christus
autem fecit merendo debitum naturae de non debito naturae, quamvis esset
|
|