quae est spiritus vitae, per gratiam Jesu Christi et  
per memoriam ejus liberabit eos a lege peccati et  
mortis, id est, ne secundum carnem ambulent. 
3.  Nam quod impossibile . Ratio cur dixerit in  
Christo Jesu. Quasi diceret: impossibile erat legi  
per carnales observationes liberare a suasione peccati  
et mortis; sed misit Deus Filium suum in similitudinem  
humanae carnis, quae peccati concupiscentiis  
saepe vexatur, ut memoria incarnationis ejus,  
suasiones peccati a fidelium carne repelleret. 
4.  De peccato damnavit . Peccatum hic vocat corpus 
Christi, quod fuit hostia pro peccato, sicut alias  
eum qui non noverat peccatum, peccatum pro nobis  
fecit. 
5. AMBROS.  De peccato . Christus cum a peccato,  
quod est Satanas, crucifigitur, peccavit in carne Salvatoris,  
quo peccato damnatus est, amisso dominio  
retentarum animarum. 
6. AUGUST. ( De verb. Apost. serm.  7, c. 9)  Qui  
enim secundum carnem . Secundum carnem ambulare,  
est carnalibus concupiscentiis consentire. 
7. ( ibid. )  Secundum spiritum . Secundum spiritum  
ambulare, est adjuvari in mente spiritu, et concupiscentiis  
carnis non obedire. 
8. ( ibid. , cap. 10)  Legi enim Dei . Hoc non potest,  
sed prudentia carnis non potest; vitium non potest,  
non natura. Quomodo si diceres: claudicatio rectae  
ambulationi non est subjecta. Neque enim potest,  
pes potest [sed], claudicatio non potest. 
9. (AUGUST.  ex Tract. in psal.  85, sub med., tom.  
VIII)  Corpus quidem . Corpus nostrum comparatum  
illi quod futurum est, invenitur mortuum, quamvis  
adhuc habens animam.
  |  
  |