Ioachim de Flore: Dialogi de prescientia Dei et predestinatione electorum

Pag 138


Ac per hoc qui daturus est gratiam ipse preparat aptum vas cui donetur, ut
videlicet secundum quantitatem donorum habeat quisque possibilitatem lucrandi
et duplicandi pecuniam Domini sui. Alias autem si is qui habet donum
intelligentie privatus est officio lingue aut officio scribendi, is qui novit ministrare
destitutus est omnino viribus corporis, is qui posset bene preesse inpatiens
est – ubi abest tempus corrigendi – ad dissimulanda pro tempore vitia subditorum,
et sic de ceteris. Hoc idcirco dico, quia dona quidem quibus clari homines
fiunt a Deo sunt data pro largitoris arbitrio differenter; set tamen de exercitio aut
negligentia coronatur quilibet aut dampnatur, reddente unicuique iusto iudice
secundum opera sua et exigente a quolibet secundum quod ei commissum est.
Quocirca, ut murorum artifices quosdam ex universa multitudine legunt
lapides qui expoliti diligenter aptentur quibus conveniant propriis et designatis
locis, ceteros autem, quorum est innumera multitudo, indifferenter recipiunt in
structura; ita Deus prescius futurorum ex omni multitudine prescitarum animarum
elegit aliquas, quas previdit in lucro talentorum ferventiores; vel potius, ut
tangamus radicem, in servanda summa illa humilitatis virtute pre ceteris fidelibus
sollicitiores, sive etiam operi aut tempori convenientiores, ut sint in lapides
vivos in templo Dei seu etiam in portis et fundamentis sancte civitatis Ierusalem;
et producens eos de thesauro prescientie atque omnipotentie sue, cui
presto sunt omnia quecumque vult, mittit eas in mundum certis prescitisque
temporibus, aptans unumquemque prout vult in opere suo, utpote Abraam Ysaac
et Iacob, Moysen quoque et David et Heliam, matrem Domini et Iohannem
baptistam ceterosque prophetas et apostolos et horum similes; quatinus per istos,
quos placuit fieri columpnas terre et eiusdem superni artificis adiutores, universa
electorum muititudo recipiatur in generali illa structura, etsi nec ipsi multitudini
ostendatur deesse providentia Dei, qua agitur quantum in se est, ut omnia trahantur
ad bonum et discedant ab iniquitate omnes qui student humilibus consentire.
Neque enim aut Israel posset credere eo tempore quo non credidit populus
gentilis et e converso, nisi faciente eo a quo bona cuncta procedunt ; aut ille vel
ille populus maneret tanto tempore in cecitate, si ei vellet Omnipotens lumen
sue gratie impertiri; aut casualiter accidisse potuit ut tanta multitudo hominum
per infidelitatem periret. Quodsi non casualiter, aut pro culpa accidit aut sine
culpa. Set si sine culpa esse dampnatam tantam hominum multitudinem cecitate
perpetua credere nephas est, nulli dubium esse potest quin illi soli sint interioris
hominis cecitate percussi qui, si etiam illuminati essent gratia, cum cetera prevaricatorum
multitudine qui sponte sua deserunt gratiam deserentes et eam ipsi

Torna all'inizio