consilium ei dederat, et cum eo .IIobus. annis se spoponderat
remansurum, donec amicos in Sicilia probate fidei repperisset, aut
aliquos de propinquis et amicis suis, quibus eque consilia sua crederet,
ad eum de Francia venire contigeret. Nam eumdem Odonem
plurimum diligens consilium illius, ultra quam expediret ei
in maximis quoque negotiis admictebat.
XXXVIII. De avaritia Oddonis.
Quem cum neque litterarum exornaret scientia, neque prudentie
secularis utilitas commendaret, tante nichilominus
cupiditatis erat, ut nec in extorquenda pecunia modum attenderet,
et in conci]liandis [amicitiis, virtutis fi]deique ratione posthabita,
solam quantitatem munerum sequeretur. Cum autem villarum
reddituum atque prediorum ad cancellariatus iura pertinentium
multa Siracusanus diu tenuisset electus, a rege sibi dudum ad
tempus concessa, eo quod circa curiam moraretur, cancellarius,
volens beneficiis eius animum mitigare, quem alia quoque de
causa satis commotum esse cognoverat, .IIas. ei villas optimas,
que Siculi casalia vocant, eorum vice que tenuerat, dari fecit,
eo tenore, ut illarum, altera quam diu moraretur in curia non
careret, et alteram vero eius successores in perpetuum possiderent.
/*
XXXVIIII. De illo qui retribuit malum pro bono.
Sed quanta celeritate curaverat electi spem ac petitionem collato
beneficio prevenire, tam mature compensationis improbe
vicem electus ei studuit redibere. Quidam enim viri de remotis
partibus ad curiam venientes, hiis que postulaverant impetratis,
cum pro licteris suis Petro notario consanguineo Mathei notarii,
|
1
5
10
15
20
25
|