Boncompagnus de Signa: Liber de obsidione Ancone

Pag 162


de Lamarina, eiusdem castri dominus et possessor. Et cum postea
congregassent exercitum, de campo fugere, sicque dupplicis pudoris
infamia sunt respersi. Quod Firmani firmiter sciunt, quia cum eos
prefatus Ugolinus Gosie iterum a Sancto Elpidio paucorum militum
suffrangio fugavit, iuxta ipsorum civitatem poni fecit anchonitanum
vexillum; ubi paulo post prelium fuit inceptum; in quo ita viriliter
pugnavit, quod omnes et singuli mirabantur. Gessit enim taliter
ductoris et bellantis officium, quod paucitas multitudinem superavit,
sicque Anchonam rediit, gloria triumphali refulgens.
Eius denique laudibus valerem diutius remorari; set placeat
universis competens brevitas que dulciter auribus consonat, et suscipiat
Anchona favorabile munus, quod sibi a Boncompagno amicabiliter
exhibetur, cui Florentia contulit initium et Bononia celebre
incrementum.

Torna all'inizio