Arnulfus Mediolanensis: Liber gestorum recentium

187


in quo multos affecerat, in eo quoque deficeret dicente scriptura:
Per que quisque peccat, per hec et torquetur . Set ne mortuos
accusare videamur, de illo penitus taceamus. Cuius
vite mortisque ratio divino est relinquenda iudicio. Arialdus
itaque tali destitutus collega instigat Arlembaldum assidue
defuncti fratris vicem suscipere. Qui cum esset laycus,
quasi fraterne gratia pietatis opus sibi presumpsit indebitum,
Arialdi verbis adeo credulus, ut, quos frater flagellis
ceciderat, ipse percutiat scorpionibus et residuum
locuste comedat bruchus
ad placitum, si qua sunt clericorum
peccata, diiudicans. Dum ergo laicus iudicat, clericus
tantum vapulat.

Torna all'inizio