in pignus per cartam filię suę Carębonę, quod contra legem fuisse 
videtur. post hęc restituit ei ipsam rem pro qua pignus ipsum 
habebat, sed non recepit eandem cartam a filia sua. tunc supradicta 
Carabona ancilla Dei inique adhęsit eidem Donadeo et 
propter amorem consanguinitatis tradidit illi ipsam cartam. per 
cuius occasionem cartę quę legalem investituram non habuit, invasor 
et causator huius terrę extitit idem Donadeus. Postquam 
autem Heinricus imperator ipsuun castrum Farę cum ipsa terra et 
omni eius pertinentia restituit huic monasterio, propter cupiditatem 
terrę quam desiderabat acquirere, immisit contra nos litem; 
et consiliatus est cum Rustico Crescentii et aliis nostris inimicis, 
tractans malum contra nos prout potuit. ex multis vero malis 
unum nunc proferimus. denique per suum consilium et incitamentum 
Berardus filius Beraldi tulit nobis Lunianum, quod cum 
aliis castellis  Todinus concesserat nobis per cartam proprietatis, 
et occurrit ei statim cum adiutorio et immisit contra nos bellum 
ubi milites nostri interfecti sunt. igitur coacti ob metum mali 
quod contra nos exercere non cessabat ipse Donadeus cum omnibus 
sibi faventibus contra nos die noctuque, et formidantes ne 
deteriora pateremur, refutavimus illi ipsam terram consilio iudicum, 
videlicet Petri Sabinensis et Iohannis Hortanę civitatis, 
asserentium quod nequaquam ipsa refutatio vel traditio valere vel 
permanere posset per legis iudicium, sed in hoc monasterio omni 
tempore firma et stabilis perseveranda. pręterea domnus Berardus 
abbas pręparatus fuit in medio mensis novembris ad iustitiam 
faciendam et recipiendam a Donadeo Bonihominis de invasionibus 
quas fecerat ipse Donadeus de rebus huius monasterii 
positis in locis nuncupatis, scilicet in pertinentia Fare ubi dicitur 
Postmontem, et in pertinentia Scandrilię ecclesiam Sancti Petri 
cum omni pertinentia et sicut tenuit Gonzolinus et Oderisius Adulterinus,
  |  
  |