8. AMBROS.  Si enim voluntas . Quoniam Corinthii  
ad hoc opus provocantur, hoc eis indicitur, ut non  
plus tribuant quam possunt, ne plus forte offerentes  
coacti, non voluntarii, viderentur sine mercede  
futuri: quia qui coactus aliquid facit, mercedem non  
habet. 
9. LANFR.  Secundum id quod , etc. Vel ille dat  
secundum quod non habet, qui de quinque solidis, 
dat quatuor; quod faciendum est illi, qui habet  
decem libras, vel hujusmodi. Diceret aliquis: Non  
valet si darent secundum quod habeant; illi enim  
Macedones, plusquam posset eorum pati facultas,  
dederunt. Ad hoc respondet: Si enim, etc. Quod  
est: Qui vult dare secundum id quod habet, acceptus  
est Deo, non tantum ille qui vult facere ultra quam 
habet. Vel ita: Voluntas prompta facere ultra quam  
possit, secundum id quod vult, est accepta, non  
secundum quod potest. 
10. AMBROS.  Sed ex aequalitate . Non enim plus  
exigitur, quam sibi debent retinere, quia  diliges ,  
inquit,  proximum tuum sicut teipsum . 
11.  Vestra abundantia . Id est, hi qui facultates  
habent, ministrent sanctorum inopiis, ut iterum  
illic sancti ubi sunt divites, et isti inopes, communicent  
his, quasi vicem rependentes ministerio  
illorum. 
12.  Ut fiat aequalitas . Haec est aequalitas, ut, quia  
isti in hoc tempore ministrant sanctis, reddant [ al .,  
reddantur] illis vices in futuro. 
13.  Qui multum non . Plus habent sancti in spe futuri 
saeculi quam hi qui hoc tempore videntur divites,  
et tamen aequabuntur illic utrique, ut sicut beneficio  
horum, sanctorum inopia sustentatur, ita beneficio  
sanctorum divites fiant hi in futuro saeculo, in quo  
(52) Epistula redundat, vel sane inter parenthesin
  |  
  |