Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 236


ad quandam claritatem felicitatis politicae. unde
Philosoplus I. Ethic. ait, aliqui denudati quibusdam,
coinquinant beatitudinem. Nam specie turpis, ignobilis,
et solitarius, et sine filiis, omnino felix esse non potest.
dicitur enim talis non esse omnino felix, quia non
habet felicitatem politicam cum omni sua claritate.
Patet ergo quod ad hoc quod domus habeat esse perfectum,
oportet ibi esse tres communitates. unam viri et
uxoris, aliam domini et servi, tertiam patris et filii. Ex
hix autem patere potest, quod oportet in domo perfecta
esse tria regimina. Nam nunquam est dare communitatem
aliquam bene ordinatam, nisi aliquid sit ibi dirigens,
et aliquid directum: vel nisi aliquid sit ibi principans, et
aliquid obsequens. Quare cum in communitate maris et
foeminae, mas debet esse principans, et foemina obsequens:
in communitate vero patris et filii, pater debet esse imperans,
et filius obtemperans; in communitate quidem
domini et servi, dominus debet esse praecipiens, et servus
ministrans et serviens, in domo perfecta (ut vult Philosophus
I. Politicorum) sunt tria regimina, unum coniugale,
secundum quod vir praeest uxori: aliud paternale,
secundum quod pater praeest filio: tertio dominativum
et despoticum, secundum quod dominus praeest servis.
Viso, in domo perfecta esse communitates tres, et tria regimina:
de levi patere potest, quod ibi oportet esse quatuor
genera personarum. Videretur tamen forte alicui
ibi debere esse sex genera personarum, ita quod prima
persona sit ibi vir, secunda uxor, tertia pater, quarta filius,
quinta dominus, sexta servus. Sed vir, pater, et
dominus unam tantum personam nominant. Nam ille
idem, qui est vir uxoris, est pater filiorum, et dominus
servorum. Patet ergo quot communitates sunt in
domo perfecta, et quot regimina, et quot genera personarum.
De levi ergo patere potest, quot partes habere
debeat hic secundus Liber, in quo tractatur de regimine

Torna all'inizio