Petrus de Vinea: Epistolarum libri VI

Pag 441

Tomus I


tuae devotae virtutis experientia sibi ipsa
fit stimulus, nec extrinsecae motu exhortationis
indigeat: devotionem tamen tuam monemus,
et hortamur attente, quatenus processum
ex praecedentibus actibus praesentibusque
laudabiliter ad consummationis gloriam
futuram continuando perducas: ut sicut in his
quae tuae industriae commisimus, hucusque
quievimus, fic in his quae facienda supersunt
in posterum quiescamus.
Cap. XXXVI.
Fidelibus suis Terrae laboris, super constitutione
civitatis novae.
Fidelium nostrorum indefessa sinceritas,
in beneplacitis et servitiis nostris, nullis
torpens eventibus, eorum semper
memorem nostram munificentiam sibi facit,
ut nativa perseverantia gratiora beneficia mereatur.
Ipsorum autem auxilia quanto
constantius, sic eorum devotio pronior
ad beneplacita nostra et devotior reperitur, tanto
magis humanitatis nostrae clementia, licet eam
frequenter negociorum diversorum pluralitas
urgeat, in vita tamen multotiens patitur
postulari. Inter arduas siquidem curas, quibus
circa salutem nostrorum fidelium inclinamur,
occurrit, nobis imperiali meditatione

Torna all'inizio