in unoquoque nostrum, spiritualis efficitur
operatio.
20. LANFR. Subministrationis . Subministratio alicujus
peccatoris ad Deum conversio, qui ita Ecclesiae
copulatur ut membrum corpori.
21. Secundum operationem . Secundum id quod
operatur magnum [ f ., unum] membrum, erit augmentum
corporis.
22. AMBROS. In aedificationem sui . Quod dicit (sui)
de Christo dicit, ut dicat: Quoniam Christus facit
proprii corporis aedificium, ob illam charitatem
quam erga nos habere videtur
23. LANFR. In charitate . Exponit modum hujus
aedificationis; quod non fit nisi sola charitate. Si
operari renuit, membrum non est.
24. AMBROS. A vita Dei , id est a resurrectione illa
quae fieri exspectatur.
25. AUGUST. (lib. XIV De Trin . cap. 16, tom. III.)
Renovamini . Quod autem ait: Spiritu mentis nostrae,
non ibi duas res intelligere voluit, quasi aliud sit
mens, aliud spiritus mentis.
26. AUGUST. (lib. III De Genes. ad lit , cap. 20,
tom. III.) Qui secundum Deum . Sicut enim post lapsum
peccati, homo in agnitionem Dei renovatur
secundum imaginem ejus qui creavit eum, ita in
ipsa agnitione creatus est antequam delicto veterasceret;
unde rursus in eamdem agnitionem [ al .,
in eadem cognitione] renovaretur
27. AUGUST. ( Enarr. in psal . XXV, tom. VIII.) Sol
non occidat . Intelligitur quid est, et secundum tempus.
Quasi ex ipsa conditione et infirmitate mortalitatis,
quam portamus, subrepit ira Christiano non
debet diu teneri et fieri pridiana; ejice illam de
corde antequam occidat lux ista visibilis, ne te deserat
|
|