Exuret terras ignis, pontumque polumque
Inquirens tetri portas effringet averni.
Sanctorum sed enim cuncte lux libera carni
Tradetur, sontes eterna fama cremabit.
Ocultos actus retegen tunc quisque loquetur
Secreta, atque Deus reserabit pectora luci.
Tunc erit et luctus, stridebunt dentibus omnes.
Eripitur solis iubar et solis interit astris.
Volvetur celum, lunaris splendor obibit.
Deiciet colles, valles extollet ab imo.
Non erit in rebus hominum sublime vel altum.
Iam equantur campi, montes et cerula ponti.
Omnia cessabunt, tellus confracta peribit.
Sic pariter fontes torrentu n fuminaque igni,
Et tuba tum sonitum tristem dimittet ab alto
Orbe gemens facinus miserum vanosque labores,
Tartareumpue chaos monstrat terra deinceps,
Et coram hic Domino reyes sistentur ad unum.
Procedit e celo ignisque et sulphuris amnis.
Hec de Christi nativitate, passione et resurrectione atque secundo eius adventu tradita sunt, ut
si quis in Greco capitulo horum versibus discernere voluerit, inveniet: Iesus Christus, hios theu,
soter . Quod in Latinum translatis eisdem versibus apparet, preter quod Grecarum litterarum proprietas
non adeo potuit observari. Credo vos, o inimici Iudei, tantis testibus ita obrutos confutaturos
esse ipsa veritate, ut nichil aliquid repugnare, nichil querere debeatis.
F. 92. picta est Maria virgo candida veste amicta, tenens filium (a cuius utroque latere angeli
caput e caelo eam intuens), in nubibus caeruleis apparens Augusto et Sibyllae, qui in via ante portam
basilicae cuiusdam stantes digitis sursum intendunt. Cui picturae subterscripta sunt quae sequantur .
Illico apertum est celum, et nimius splendor irruit super eum, et vidit in celo quandam
pulcherimam virginem stantem super altare, puerum tenentem in brachiis, et miratus est nimis, et
vocem dicentem audivit: Hec ara fili Dei est. Qui statim procidens in terram adoravit. Quam
visionem retulit senatoribus, et ipsi mirati sunt nimis. Hec visio fuit in camera Octaviani imperatoris
ubi nunc est ecclesia sancte Marie in Capitolio. Idcirco dicta est Sancta Maria Ara-celi. Hunc
locum modo inhabitant fratres Minores.
Anno Octaviani Augusti. Natus est Iohannes Baptista anno XLI, qui exultavit in utero
matris et natus solvit linguam patris; predixerat enim angelus Zacharie sacerdoti seni, quod de Helyçabeth
sterili et sene filium generaret; quod quia discredidit, factus est mutus. In sexto vero mense
missus est angelus Gabriel in civitatem Naçareth ad virginem Mariam, desponsatam Ioseph, dicens:
Ave Maria, gratia plena. Dominus tecum et cet. ut in evangelio continetur. His temporibus
Octaviani fontem olei manasse de Transtyberim usque in Tyberin e taberna meritoria per totam
diem, significans gratiam Christi ex gentibus; et circulus ad speciem celestis arcus circa solem apparuit
eiusdem gratie significativus. Temporibus Cesaris Octaviani Augusti Falcidius legem tulit, que Falcidia
nominatur. Virgilius, Oratius, Ovidius Naso, Varius et Nicea, Emilius Veronensis, Quintilius
Cremonensis poete et Cornelius et Salustius ystorici, Artorius medicus Augusti, Varo phylosophus,
|
|