exercitum militum et peditum et sagittariorum, et reduxit in Callarim Donnicellum Petrum 
iudicem, fratrem suum, in mense Martii, die Sancti Gregorii, et Parasonem quondam Durbini  
cum sequacibus suis expulit de Callari, qui aufugit Arboream. 
A.D. MCLXV. Indictione XII. Pisani Consules ad Imperatorem Fredericum quatuor 
legationes honorifice miserunt. In una Rainerius Gaitani Consul legatus, cum Lamberto 
quondam Lamfranci et Bulgarino et Sigerio iuris peritis, fuit, quos Imperator honorifice 
recepit. Qui legati voluntatem imperatoris cognoscentes, ipsum ut Pisas veniret devotissime 
invitaverunt. Pisani vero adventum Imperatoris considerantes, se ad illum recipiendum preparaverunt; 
qui impedimento infirmitatis venire non potuit, sed cancellarium suum cum quibusdam 
principibus Pisas reduxit. Pisani cum honore, tertio idus Aprilis, qui fuit sabbato sancto, 
receperunt. Archiepiscopus vero cum clericis, quia Sacrum crisma pape Victoris pro faciendo 
baptismum non recipit, baptismum eo anno in Pasca Resurrectionis non fuit celebratum. 
Postea vero cum amore civitatis ad burgum Sancti Genesii perrexit. Predicti Consules 
X galeas eo anno fecerunt, et quattuor dermones, pro equis portandis in exercitu Imperatoris, 
facere inceperunt, et XV galeas pro guardia maris armaverunt, et alveum Ausaris 
fluminis ampliavere, et ipsum profundiorem fecerunt, et omnia ordinamenta civitatis honorifice 
complevere. 
A.D. MCLXV. Octavianus, qui vocabatur papa Victor, Lucane civitati XII Kal. Madii 
mortuus est. Hoc audiente cancellario, Lucam ivit festinanter et cum cardinalibus ipsius 
Victoris secundo die elegit Guidonem Cremonensem in papam, qui postea vocatus est Pasqualis 
papa, cui Cancellarius, omnes Lucenses clericos et laicos in comuni parlamento sub 
sacramento obedire et pro papa catholico eum tenere precepit. Et sic reversus est ad Burgum 
Sancti Genesii, ubi fuerunt Consules omnium civitatum Tuscie, comites et varvassores, 
et Pisanorum legati, scilicet Rainerius Gaitani Consul, cum Bernardo Maragone; ubi 
cancellarius cum magno amore VI nonas Madii dedit gualdanum teutonicum et comitem
  |  
1 
  
  
  
5 
  
  
  
  
10 
  
  
  
  
15 
  
  
  
  
20 
  
  
  
  
25
  |