- hinc pubertatem descendere nemo negarit
quod, cum iam prodit facies, pubescere fertur -;
dicitur hinc pubes armata, armata iuventus
et quondam uxores pubes romana rogavit.
Hinc etiam a barba, quam non fert femina, pubes
seu puber qualis dicatur siqua rubori est
nullaque, puberibus cesis, occisa notatur.
Sed substantivum nequeas sic dicere semper,
puberem ut etatem ✝sive✝ civilia iura
(discutiant habitu pubertas constet an annis !).
Sunt communis homo <generis> coniunx que parens que,
nec desunt qui primum horum commune negarint
quod dicant hominem nigram non scribier usquam;
et patruelis ut Egypti Danaique propago
quod si non credis consultum consule Gaium.
Nomina dant mores et sors in parte pudenda
ut meretrix, pelex , ut adulter, adultera, virgo
(virginitas quamvis sit nuncquoque facta virilis,
ut mulier proprie, nam sic non virgo vocatur
qui caret uxore; est ergo non femina celebs .
Non substantivum « melius nil celebe vita »
nempe maris, nec enim celebs tua, femina, vita est !)
Eiusdemque loci sunt <et> matrona, virago
|
160
165
170
175
|