Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 6, p. 576


Solutiones
Solutio I
Respondeo dicendum ad primam quaestionem, quod cum unumquodque quod est
ad finem, determinetur secundum exigentiam finis; potentiae et habitus, qui ordinantur
ad actus sicut ad ultimam perfectionem, oportet quod secundum actus
diversos distinguantur: sicut etiam potentiae materiae distinguuntur per relationem
ad diversas formas. Non autem quaelibet diversitas actuum facit differentiam
potentiarum et habituum; sed illa tantum quae est ex diversitate obiectorum,
a quibus actus specificantur, sicut motus a terminis. Solum autem illa differentia
terminorum facit diversam speciem motus quae attenditur secundum illam
rationem secundum quam terminat motum. Unde quod descensus terminetur ad
aquam vel ad terram, non facit diversam speciem motus localis; quia motus
localis non erat ad terram vel aquam inquantum huiusmodi, sed inquantum
deorsum sunt. Generationes autem differunt secundum speciem quae terminantur
ad formas aquae et terrae: et similiter obiecta diversa non diversificant actus
secundum speciem, nisi sit diversitas secundum illam rationem secundum quam
est obiectum. Videre enim album et nigrum non sunt diversi actus secundum speciem:
quia utrumque est obiectum visus secundum unam rationem, inquantum
scilicet sunt colorata visibilia actu per lucem. Et inde contingit quod quanto aliqui
habitus vel potentiae sunt immaterialiores, tanto sunt universaliores, et minus
distinguuntur, quia attendunt universaliorem rationem obiecti; sicut quinque sensibus
propriis correspondet unus sensus communis, et una imaginatio.
Sciendum tamen, quod cum plures habitus quandoque sint in una potentia, aliqua
diversitas sufficit ad distinguendum habitus quae non sufficit ad distinguendum
potentiam: quia potentia alio modo comparatur ad actum quam habitus;
unde et secundum alteram rationem obiectum utrique respondet. Potentia
enim est principium agendi absolute; sed habitus est principium agendi prompte
et faciliter; et ideo obiectum secundum illam rationem qua se habet ad actum
simpliciter, respondet potentiae; sed secundum quod se habet ad facilitatem
actus respondet habitui. Et ideo diversitas materiae vel obiecti in ordine ad ea
quae faciunt facilitatem in actu, facit diversitatem habitus, et non potentiae. Et
inde est quod in speculativis diversitas materiae, secundum quod est determinabilis
per diversa media et principia, ex quibus est facilitas considerationis, facit
diversas scientias; sicut naturalis, quae ex effectibus et his quae apparent in
sensu demonstrat, a mathematica differt, quae circa suam materiam ex eisdem
principiis et mediis procedere non potest.
Sicut autem in speculativis est principium demonstrationis et medium; ita fines
sunt in operativis, ut dicitur in 7 Ethic. Ex eorum enim intentione procedimus
in ea quae sunt ad finem, sicut ex dignitatibus in conclusiones; et ideo
secundum relationem ad finem omnes morales habitus distinguuntur, ex quo
prima sumpta est differentia boni et mali: quia bonum importat finem, ut dicitur
in 10 Metaph., malum autem deordinationem

Torna all'inizio