Ioachym de oneribus Ysaie, et erat solus mecum sub quadam
ficu, et nobiscum quidam alius frater Minor.
De sanctitate domine Mabilie, uxoris marchionis Hestensis qui dictus est Aço.
Domina Mabilia similiter mea devota fuit et omnium religiosorum
et specialiter fratrum Minorum, cum quibus confitebatur
et quorum ecclesiasticum offitium semper dicebat, et in quorum
loco apud Ferrariam iuxta virum suum tumulata in pace quiescit.
Multa bona fecit in vita sua et multas helemosinas in morte
dispersit et dedit pauperibus de possessionibus quas dimiserat
ei pater suus in villa Soragne. Septem annis habitavi Ferarie,
ubi et ipsa similiter habitabat. Pulchra domina fuit, sapiens, clemens,
benigna, curialis, honesta et pia, humilis, patiens et pacifica
et semper Deo devota. Non erat avara de bonis suis, sed
libenter pauperibus dabat. Habebat fornacem in palatio suo in
loco secreto, ut vidi oculis meis, et ibi ipsamet faciebat aquam
rosaceam et dabat infirmis. Et ex hoc medici, stationarii et apotecarii
specierum minus diligebant eam. Sed nichil sibi cure erat
de talibus, dummodo subveniret infirmis et conspectui placeret
divino. Multis annis vixit cum viro suo et semper sterilis fuit.
Post mortem vero viri sui fecit sibi fieri domum iuxta locum
fratrum Minorum de Feraria et ibi in viduitate mansit, quousque
in loco fratrum Minorum de Feraria iuxta virum suum, ut dictum
est, fuit sepulta. Cuius anima per misericordiam Dei requiescat
in pace, quia bona domina fuit. Verum post mortem marchionis
venit Parmam, ut vidi, et habitavit iuxta maiorem ecclesiam,
ut audivi ab ea, et mirabiliter erat ibi consolata, eo quod
esset iuxta locum fratrum Minorum et iuxta ecclesiam Virginis
Gloriose. Nunquam vidi dominam aliquam que ita michi representaret
comitissam Matildim, sicut ista, secundum ea que de
illa per scripturam cognovi.
|
|