Sicardus Cremonensis: Chronica universalis

Pag 137


Proficiscens primo Gepidarum regem et regem Bulgarorum prostravit. Deinde iuxta Sontium
flumen Aquilegie castrametatus est; ubi Odovacer sibi occurrens fugatus est. Exinde
cum Theodericus Veronam accederet, iterum Odovacer occurrit. Cuius exercitus in fugam
conversus ex magna parte in Adesim mergitur. Theodericus Veronam invadit. Odovacer Romam
redit, sed obseratis portis exclusus Ravennam reversus est. Cuius municionum obstacula fecit.
Theodericus vero pertransiens Mediolanum accessit, ubi multitudo militum ad eum pervenit.
Sed et Odovacri exercitus crevit; ideoque Theodericus se aput Ticinum munivit. Interim
Gundubaldus rex Burgundionum Liguriam ingressus multa diripuit et captivos abduxit. Theodericus
Ravennam accessit et pene per triennium obsedit; tandem Odovacrem in fide susceptum
occidit. Post beatissimum Epyphanium ad Gundubaldum pro redimendis captivis nuncium
misit. Cui, exceptis illis pro quibus precium dedit, sex milia captivorum concessa sunt. Igitur
Theodericus Romam profectus a Romanis magno gaudio suscipitur; quibus singulis annis ad subsidium
concessit CXX milia tritici modiorum; et sic tercio anno sui ingressus in Ytaliam
tocius Ytaliae adeptus est dicionem, nisi quod Gothis Ticinum ingressis mox Rugi civitatem
invadunt eandem et per biennium depopulantur. Theodericus iste, licet illiteratus, fuit
tamen sapientissimus, qui dicebat, quod qui habet aurum et demonem, celare non potest.
Hic cuidam sponsae metu sponsi filium proprium deneganti ait: “Non habebis virum
nisi hunc, quem tuum negas filium”; quo audito statim confessa est suum esse filium:
et ecce aliud Salomon. Hic Verone, Ravenne, Ticini palatia fecit. Cuius tempore felicitas
maxima fuit, pax et habundantia magna. Hic, ut sui regni vires stabiliret, Lodoni regis
Francorum filiam accepit uxorem, sorores suasque et neptes tradidit, unam regi Guandalorum,
aliam regi Turingorum, aliam Burgundionum, aliam regi Guisegothorum, alias
aliis, ita ut gens non pretermitteretur, que Theodorico vel pactionis federe vel affinitate
non fuerit sociata. Dum hec aput Ytaliam aguntur, aput Britaniam Saxones et Britones hinc
inde confligunt, nunc hii, nunc illi palmam habuerunt; sed tandem Saxones pociores tota per
longum insula pociuntur. Aput Affricam Huniricus successor Genserici Arrianus CCC et
ultra capit episcopos catholicos, multis manus vel linguas abscidit, nec tamen catholice confessionis
loquelam eripuit; ecclesias clausit, sed Zenone imperatore supplicante reserantur,
et episcopi reconciliantur. Aput Orientem Tracia a Vulgaris devastatur, Constantinopolis
incenditur. Zeno augustus moritur. Cuius temporibus Simplicio Rome Felix
successit. Post quem Gelasius, qui fecit quosdam hymnos et prefacionem: Vere dignum et
iustum est
, et declaravit, qui libri debeant in ecclesia recipi, quive contempni, et quo tempore ordinationes
debeant celebrari. Hisque temporibus facta est inventio ecclesie sancti
Michaelis in monte Gargano et dedicatio, et de Neapolitanis adhuc paganis victoria.

1



5




10




15




20




25




30



Torna all'inizio