Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 4, p. 98


IN SECUNDUM SENTENTIARUM, DISTINCTIO 23
DIVISIO TEXTUS
Postquam definivit Magister principium humanae perditionis et ex parte tentationis
et ex parte peccantis; in parte ista determinat de permissione divina,
quae quodammodo principium peccati dicitur, sicut causa sine qua non: si enim
Deus non permisisset, homo non peccasset: et dividitur in quinque partes,
secundum quinque quaestiones quas movet; secunda incipit ibi: «Moventur
etiam quidam»; tertia, ibi: «Addunt etiam talem hominem debere facere qui
nollet omnino peccare»; quarta ibi: «Item inquiunt: si Deus vellet, et illi boni
essent»: quinta ibi: «Item inquiunt: posset Deus voluntatem eorum vertere in
bonum».
Deinde accedendum ad partem alteram, in qua ostendit quam perfectionem
animae habuit Adam ut posset peccato resistere, quae incipit ibi: «Et quidem
secundum animam rationalis fuit homo». Et dividitur ibi per tres: in prima
ostendit qualis fuit factus secundum animam quantum ad scientiam; in secunda
quantum ad naturalem potentiam, 24 distinct., ibi: «Nunc diligenter investigandum»;
in tertia ostendit qualis fuerit quantum ad gratiam, 26 distinct., ibi:
«Haec est gratia operans et cooperans».
Prima in duas: in prima ostendit quorum cognitionem homo in principio suae
conditionis accepit; in secunda ostendit qualem de his notitiam habuit, ibi:
«Rerum quippe cognitionem hominem accepisse perspicuum est». Et circa hoc
tria facit: primo ostendit qualem cognitionem habuit de rebus creatis; secundo
qualem de Deo, ibi: «Cognitionem quoque Creatoris primus homo habuisse
creditur»; tertio qualem de seipso: «Porro sui cognitionem idem homo accepisse
videtur». Et circa hoc duo facit: primo determinat veritatem; secundo movet
dubitationem, et solvit, ibi: «Si autem quaeritur utrum homo scientiam habuerit
eorum quae circa eum futura erant... responderi potest quod ei magis facienda
indicta sunt quam futura revelata».

Torna all'inizio