Inter quos prior est sirupus violatus, qui datur constipatatis, et rosatus, qui solutis est, et sirupus gileni, qui fit de aqua cucurbitina vel simplici et zuccaro, quo saepe utimur cum decoctione frigidarum herbarum. Item utimur sirupo frigido de herbis frigidis superius dicto. Item utimur hoc sirupo, qui expertissime valet cardiaco cumque calore et siti, sano existente pectore, et in febribus peracutis: recipe suci prunorum, suci mali granati acidi, acidi mali citrini ana libram unam et oxyfeniciae libram semis, fac sirupum et utere.
De ptisana et aquis ordeaceis.
De aquis vero, quae sumuntur in acutis, melior est aqua ordei, cuius iuvamenta determinantur ab Ypocrate in libro De regimime acutorum.Sumatur ordeum bonum non vetus, album et durum, bene excorticatum atque pistatum, ut pellis exterior auferatur nec tamen omnino conteratur, cuius inflatio in decoctione sit multa et sorbitio facta ex eo sit multa
valde. Acceptae vero mensurae de hoc ordeo qui undecim partes aquae adde et lento igne vel super prunas tam diu decoque, quo ad tres mensuras redigas, deinde fortiter conteras et colare studeas. Hoc colamentum vocatur ptisanum, et hoc secundum Constantinum in Pantegni in tractatu ordei. Vel secundum Ysaac: sumatur ordeum bonum et fricetur,
ut cortex possit auferri, et mensurae ordei addantur decem mensurae aquae, et tam diu decoquatur, donec ad unam reducatur, et potui postea tribuatur. Vel secundum Avicennam: mensurae ordei viginti aquae lungantur et decoquendo ad quinque mensuras reducantur, et quod in decoctione rubeum et subtile invenitur, assumatur. Haec [102vb] ptisana et aqua ordei vocatur; huius nutrimentum est parvum sed humectatio maior; ablutio et exscreatio superfluitatum ab ea facta sive digestio est multa aequalis. Ptisana vero, in qua est de substantia ordei aliquid et farina: eius pluris est nutrimenti et minoris ablutionis et digestionis, ideoque saepe accidit, ut acetet in stomacho naturaliter frigido, et proprie ptisanum da. Sed si decoctio colatur et in ea non multum de substantia ordei invenitur, aqua ordei nominatur, maxime si ordeum cum corticibus decoquatur; tunc enim excolatum et mundificatum esse prae ceteris iudicatur. Mini vero magis placet, ut tam diu decoquatur, donec inflationem auferat et parum viscosa vel spissa fiat. Secundum vero Tacuinum taliter fit ptisana: ordeum optimum debet aqua aspergi et postea de corticulis mundari, et cum una mensura ordei
quattuordecim aquae mensurae debent apponi. Deinde decoquatur et moveatur, quousque coctum fuerit; spuma lixaturae extrahatur.
Facimus aquam aliam contra calefactionem epatis, qua utimur in acutis
|
|