Paulinus Aquileiensis: Contra Felicem Urgellitanum episcopum libri tres

Pag 42


uerusque filius dei falsidicis tuis abnegetur obiectionibus, quoniam
pro nobis pontifex factus ad multorum exaurienda peccata apostolicis
praeconiis declaratur, cum isdem beatus apostolus tertii caeli
secreta rimatur et pontificem eum uel sacerdotem et dei filium
confiteatur. Ait enim: Habentes igitur pontificem magnum qui
penetrauit caelos, Iesum filium dei.
Et rursus: Nec quisquam sumit
sibi honorem sed qui uocatur a deo tamquam Aaron; sic et Christus
non semetipsum glorificauit, sed qui locutus est ad eum: Filius meus
es tu. Ego hodie genui te;quemadmodum et in alio loco dicit: Tu es
sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech.
Si ergo apostoli
testimonium perhibentis paruipendis, uel paternae, obsecro,
caritatis in proprio filio ineffabilis non tibi dulcedo aborrescat.
Nam et per prophetam secundum id quod uerbum caro factum
est, ait: Filius meus es tu, ego hodie genui te. Et de caelo diuina
intonans uoce super Iordannis alueum et in monte sancto testatur:
Hic est filius meus dilectus, in quo mihi bene conplacui; ipsum
audite.
Vnde et Iohannes Baptista tanti aeterni patris auditor
testimonii, confessus bonam coram multis testibus confessionem,
sic ait: Qui misit me baptizare in aqua, ipse mihi dixit: superquem
uideris spiritum discendentem sicut columbam et manentem in eum,
ipse est. Et ego uidi et testimonium perhibui, quia hic est filius dei.

Et Paulus testatur: Qui transtulit inquit nos in regnum filii caritatis
suae.

I 36 (I 55) Sed contra haec omnia unum contradictionis locum
scrupoloso inuenisse te dinosceris corde. Secundum diuinitatem
inquis uerus deus et uerus dei credendus est filius. Bene quidem
et nostri es per id consors sermonis, si tamen in huius permansisses
sincerae bonitatis professione. Nam cum post paulolum propter
ineffabilis mysterii incarnationis dispensationem nuncupatiuum
deum et adoptatiuum filium temerario non desines ore blasphemare,
a nostra extas fidei exsors communione. Cum haec igitur
causidico astrues ore, unionem indiuiduae nihilominus rescindere

Torna all'inizio