Salimbene de Adam: Cronica

Pag 844


MCCLXXXV; finis ignoratur istorum. Nam varius est eventus
belli, et nunc istum, nunc illum consumit gladius, ut habetur II
Reg. XI.
Item, millesimo supraposito, Mutinenses exteriores cum interioribus
apud Montale habuerunt durissimum bellum, et pugnatum
est acriter ab utraque parte, et multi corruerunt vulnerati
in bello et mortui sunt, et multi capti fuerunt. Eodem etiam
millesimo ortum est bellum iterum inter eos apud Gorçanum,
et idem accidit eis, quia ex utraque parte facta est strages magna,
et multi corruentes de populo mortui sunt et de militibus
etiam. Verumtamen interiores Mutinenses, scilicet qui civitatem
inhabitant, gloriati sunt quod semper in istis duobus preliis superiores
fuerunt. Quapropter, ex victoria sumpta audacia, eodem
millesimo iverunt et combusserunt Balugulam, qui est in montibus
Mutinensium burgus.
De commutatione captivorum quam fecerunt Mutinenses inter se apud Herberie
castrum.
Item, millesimo supraposito, de communi concordia venerunt
milites et pedites de civitate Mutine ad castrum Herberie, quod
est in strata publica in episcopatu Regino, et illi de Saxolo fecerunt
similiter; tamen non miscuerunt se simul, sed separati steterunt.
Et fuit ibi potestas Reginus cum XII ambaxatoribus de
Regio. Et fuerunt ibi similiter fratres Minores et Predicatores;
et fecerunt ibi commutationem et relaxationem captivorum, ut
quelibet pars reciperet et rehaberet suos. Et fuerunt omnes ex
utraque parte quadringenti. Factum est autem hoc in vigilia
sancti Petri ad Vincula, id est ultima die Iulii; quod diu ante
tractatum fuerat.
De mille quingentis de Mutina interfectis.
Nichilominus tamen guerra valida et mortalis duravit inter eos.
Et in ista guerra Mutinensium, tam ex parte interiorum quam

Torna all'inizio