34 In pronominibus possessiuis certus est interior numerus, sicut
exterior, excepto "suus", id est "illius" et "illorum", sicut etiam
appellatiua, ut "taurina uestigia", id est "unius" et "multorum
taurorum".
35 Figura pronominum duplex est: aut enim simplicia sunt pronomina,
aut composita. 36 Tria tantum per nominatiuos componuntur,
"iste", "hic", "is"; "iste" cum "hic", ut "istec", "istic", "istoc"; nec
componuntur, nisi per eos casus qui in c desinunt, absque datiuo.
37 Quidam tamen hoc per apocopam ce affirmant proferri, unde
nec aspirationem seruant, quomodo nec "illic", "illac"; nam composita
seruant, "adhuc", "abhinc". 38 "Is" uero cum "demum" aduerbio
componitur et fit "idem", quod in neutro geminatur "identidem",
cuius obliqui deficiunt. 39 At uero "met", "te", "pte", "ce"
magis per assumptionem proferuntur quam per compositionem,
quia separata nichil significant, ut "egomet", "meimet" et in
ceteris casibus preter genitiuum pluralem; sic secunda persona
"tuimet", preter nominatiuum singularem et genitiuum pluralem.
|
|