Iohannes de Capua notarius fl. 1230-1260: Directorium humanae vitae

Pag 264


ostendam, credet in me et pacem meam requiret pro sui bono
et liberatione, et cum hoc forte similiter et ego ab hoc periculo
euadam.
Et accedens ad eum, dixit ei: Quomodo habes? Cui respondit:
Tu vides me esse in hac tribulatione. Et ait mus ad
eum: Non ego mentior, nec dolose tibi loquor, sed pure et
vere, quia diu desideraui hanc videre diem vt in malum
incideres; verumtamen mihi etiam superuenit tribulatio que
abstulit hanc leticiam quam habebam aduersus te. Et nemo
potens est te iuuare in hac tribulatione nisi ego. Nunc autem
audi que tibi dico, quia non est mendacium: Canis et auis
inimicantur mihi et tibi, ego autem sum paruus et vilis; si
reuertar, canis capiet me, et si recedam, rapiet me auis, et
si(c) accedam ad te, interficies me. Et si non interfeceris
me, liberabo te ab hoc periculo, rodens rethia quibus tu iaces
captus. Nunc autem confide in meis verbis; quicumque enim
non confidit in aliis, non alij confidunt in eo, nec est sapiens.
Recipe ergo a me societatem et da mihi fidem tuam, vt possim
in te confidere, et tu in me, vt non affligas me. Et sicut quero
vitam tuam vt viuam, sic et tu debes querere vitam meam,
vt viuas. Et quemadmodum nemo liberatur a mari nisi per
naues, nec naues nisi per homines eas regentes, sic nostra
societate liberari poterimus de hac tribulatione.
Et audiens murilegus verba muris nouit quoniam fidelis
esset sibi, et gauisus est. Et confidens in ipso, ait muri: Iustus
es et vere locutus es. Nunc autem respice et fac illud per
quod erit pax inter me et te, quoniam ego obseruabo tibi
hanc misericordiam quam feceris mihi. Dixit mus: Da mihi
fidem tuam, et accedam ad te et stabo tecum, quia canis et
auis, quando videbunt hoc, amouebunt spem eorum, et tunc
ego, videns illos recessisse, nec timebo eos; detruncabo rodendoque
rethia et funes, cum in pace securus fuero, et soluam
te. Et murilegus dedit muri fidem suam, et accessit

Torna all'inizio