«post dies illos, dicit Dominus, dabo legem meam, in visceribus populi  
mei, et in corde eorum scribam eam; et ero eis in Deum et ipsi 
erunt mihi in populum, et non docebit ultra quis proximum suum,  
et vir fratrem suum, dicens: cognosce Dominum, omnes enim cognoscent  
me, a minimo usque ad maximum, ait Dominus: quia propitius  
ero peccatis eorum et peccati eorum non ero memor amplius»,  
restat ut in sequenti nocturno, in quo conversus erit Israel, ab utroque  
populo cantetur alleluia, pro omnibus bonis que facturus est  
Dominus in diebus illis, propter omni consolatione, qua consolabitur  
electos suos expleto primo nocturno, in quo transeunt et «pertranseunt  
omnes bestie silve». 
21. Porro in diebus dominicis, in tribus vigiliis distinguitur  
divinum Officium, secundum quod omnibus notum est. Sex primi  
psalmi qui precedunt sex tempora primi status, in quibus sex  
signacula peracta sunt, immo, ipsa sex signacula libri qui in 
enigmate scripta sunt prenotant, in quibus quedam verba notoria,  
velut antiphone quedam, a prophetis prolate sunt, ut est: «non  
auferetur sceptrum de Iuda» et; «sedes tua Deus in seculum seculi:  
virga Dei virga regni tui Dilexisti iustitiam et odisti iniquitatem:  
propterea unxit te Deus Deus tuus», et; «ecce virgo concipiet»,  
et his similia. Licet enim diversa et obscura sint que  
dicuntur in psalmis, is tamen qui antiphonam inchoat, id quod in  
eis lucidius est proferre nititur, ut quo tendat in toto impetus  
spiritus, per brevem et apertam antiphonam, enodatius intelligi  
possit. Sic et sancti prophete verba quedam manifesta dederunt 
de his que complenda erant in temporibus istis, in quibus esset  
innitendum, ut per pauca que tam lucide prolata sunt, etiam obscura  
queque intelligi potuissent. Quia vero sedes Dei, que est  
civitas Ierusalem, ab illo rege edificata est, qui composuit psalmos  
referens laudes Domino per evasiones suas, iuxta illud quod 
scriptum est in libro Iob, «in sex tribulationibus liberabit te»,  
merito ille ystorie, que proprie pertinent ad Ierusalem, in sex  
psalmis, qui cantantur cum antiphonis, designate sunt, quia in  
illis sex laboribus Iudeorum, sex labores Ecclesie figurantur in  
quibus semper caveri oportebat ruinam. Versus, qui psalmos 
sequitur, ipsa est tuba septimi mensis, hoc est, predicatio Johannis
  |  
  |