VI.- Audientes itaque inter duos famosissimos principes, Capuanum videlicet et Salernitanum,
quibusdam controversiis insurgentibus, inimicitias efferbuisse, causa militariter aliquid
lucrandi, quia Capuanum viciniorem, via qua venerant, invenierunt, Capuano sese obtulerunt.
Ubi aliquantisper commorati, cum multa strenue, remuneratione accepta, peregissent,
tenacitate Capuani cognita, illo spreto, ad gagiam Salernitani principis transierunt. A quo
decenter suscepti propter militarem laudem, quae jam ipsos per universam Apuliam famosissimos
effecerat, et maxime quia ab inimicante sibi principe ad se transierant, multis donariis
ad fidelitatem eius inflammati, diversis et crebris incursionibus Capuanos lacessentes, totam
provinciam - ac si pestilens calamitas detonaret - terruerunt circumquaque; et Salernitani
passim injurias principis ulciscentes, indefessi idem facere addiderunt, in tantumque
rebellantes antea principi compescuerunt, ut omnia circumquaque pacata silerent.
Longobardorum vero gens invidissima, et semper quemcumque probum suspectum habens,
ipsos apud eundem principem, inimico dente rodente, occulto detrahebant, suggerentes quatenus
eos a se repelleret, ne faceret facile futurum scelus, ut gens tantae astutiae tantaeque
strenuitatis, addentes etiam ex sui cordis malitia tantae perfidiae, ut, principe exhaeredato,
ipsi, sua calliditate, haereditate principis potirentur. Unde et cor principis, eisdem artibus
imbutum, facile in deterius proclive pervertunt. Sed princeps, quamvis, pravis consiliis
suorum assentiens, quod hortabantur facere moliretur, tamen strenuitatem eorum timens,
quod animo occulte agebat, minus in propatulo aperire praesumebat.
VII.- Maniacus autem quidam, natione graecus, a Constantinopolitano imperatore his,
quae apud Calabriam vel certe Apuliam erant sui juris, praefectus, Siciliam ad utilitatem
debellandi applicare disponens, undecumque sibi auxilia conducit. Unde et ex parte Imperatoris
Salernitano principi, ut amico imperii, mandat, quatenus ipsos, per quos inimicos
suos eum debellavisse fama erat, in auxilium sancti Imperii mittat, promittens etiam multis
praemiis eos remunerandos. Princeps autem, nactus occasionem qua honeste eos a se dimittat,
jactat assensum ad quod rogatus erat; hortatur, praemia, quae pollicebatur, ut eos ad id facilius
impellat, verbis enumerans, etiam de suis pollicetur. Porro illi, non tantum imperio principis
quantum spe eorum quae pollicebantur illecti, apparatis quae necessaria erant, ad Maniacum
|
1
5
10
15
20
25
|