Bene Florentinus: Candelabrum

Pag 129

libro IV


(1) INCIPIT QUARTUS.
ET PRIUS QUID SIT EXORDIUM.
(2) Exordium est preambulus narrationi, affatus ad audiendum
preparans animum auditoris. (3) Per hoc enim docilitatem,
benivolentiam, attentionem ab auditoribus comparamus.
(4) Que tria, licet in exordio sint precipue acquirenda, in reliquis
tamen partibus acquiruntur, quia semper est necessarium
ut auditores attentos et dociles et benivolos habeamus.
2. (1) QUALITER DOCILITAS IN EXORDIO COMPARETUR.
(2) Docilis fit auditor prelibatione materie, scilicet cum rem
ipsam de qua locuturi sumus in ipso exordio breviter attingimus
et summatim. (3) Similiter, si attentum reddimus, docilem efficiemus,
quia quicumque fit attentus fit docilis sed non convertitur.
3. (1) QUOMODO AUDITOR FIAT ATTENTUS.
(2) Attenctus efficitur utilitate, magnitudine vel novitate negotii,
scilicet si de novis rebus et magnis et inusitatis nos facturos
verba dicamus (3) aut de his que ad communem utilitatem
vel ad cultum divinum vel ad pietatis opera vel ad eorundem

Torna all'inizio