I
Incipit prima distinctio
Prima distinctio in quattuor figuras diuisa consistit. Quarum
prima ex nouem principiis istis constituta est, quae sunt: Bonitas,
magnitudo, aeternitas siue duratio, potestas, sapientia, uoluntas
siue amor, uirtus, ueritas, gloria. Secunda etiam ex aliis
nouem principiis generalibus constituta est, quae sunt haec, scilicet:
Differentia, concordantia et contrarietas, principium, medium
et finis, maioritas, aequalitas et minoritas. Tertia composita
est ex triginta sex cameris, in quibus praedicta decem octo principia
per litteras denotantur. Quarta uero et ultima ex tribus circulis
est coniuncta, continente quolibet easdem nouem litteras,
significantes principia huius Artis; et istorum trium circulorum
sunt duo inferiores uolubiles ad habendum multiplicationem
conditionum, inuentionum, solutionum et quaestionum huius Artis.
/*
1. De prima figvra
In prima figura denotat B bonitatem, C magnitudinem, D aeternitatem
uel durationem, E potestatem, F sapientiam, G uoluntatem
uel amorem, H uirtutem, I ueritatem, K gloriam. In hac autem
figura circulari describuntur seu figurantur per litteras ante
dicta principia, ad utendum tertia et quarta figura huius Artis;
aliter enim nemo illis uti posset. Et consistit haec prima figura
circularis, ut eius circularitas circularem suorum principiorum
significet mixtionem, miscendo principia in principiis circulariter,
ad inquirendum et alligandum amorem ad amandum, secundum
eorum naturam et proprietatem.
Principia huius Artis generalia sunt, nec alia principia istis
altiora possunt esse, nec per se ipsa magis manifesta; et ratio,
quare ista adeo generalia et altissima et manifesta sumpsimus
consistit, quoniam hanc Artem amatiuam, ad amandum quaeque
amabilia et odiendum quaeque odibilia, generalem esse oportet,
ut amicus uoluntatem suam alligare possit ad amandum generalia
et ea specialia, quae ab eis indiuiduata descendunt.
Super bonitatem siue ultra uel extra bonitatem, nullum est bonum
principium, quoniam, praeter bonitatem, nihil potest esse
bonum, quia sic suum esse bonum illius principii esset esse malum,
ex hoc, quod malum esset esse bonum praeter bonitatem;
etiam extra magnitudinem nullum potest esse principium magnum,
quoniam sic oporteret simpliciter illud esse paruum et magnum
sine contradictione, quod est impossibile; nec extra aeternitatem
siue durationem potest existere siue durare aliquod principium,
cum omne, quod est praeter aeternitatem siue durationem,
in priuatione consistat. Si quod enim principium praeter
durationem uel aeternitatem existeret, ipsum quidem esset et
non esset, quod est contradictio manifesta; et hoc idem sequeretur
de aliis huius figurae principiis eo modo.
Ad haec quidem principia huius figurae praedicta possunt applicari
cetera principia, quae sub istis implicite consistunt, sicut
Deus, cum sit bonus, magnus, aeternus et cetera, et sicut perfectio,
iustitia, largitas, simplicitas, nobilitas, misericordia, dominium,
et huiusmodi alia, cum haec principia sunt bona, magna et
cetera. Quocirca, innuit haec Ars amatiua ea principia, quae implicite
sub explicitis huius Artis principiis continentur, cum necesse
fuerit, oportere reduci ad illum modum, per quem ipsa explicita
principia ordinantur in hac Arte et per eundem modum
de illis iudicium in quaesitis fieri conclusiue.
2. De secvnda figvra
Secunda figura, sicut patet, ex tribus triangulis composita est,
in quibus consistunt omnia et in quibus omne quaesitum scrutari
potest.
Triangulus enim uiridis de differentia, concordantia et contrarietate
constat, supra quemlibet angulum cuius scriptum est, scilicet:
Sensuale et sensuale, sensuale et intellectuale, intellectuale
et intellectuale, ad denotandum differentiam, concordantiam et
contrarietatem consistere inter ista. Est autem differentia et concordantia
inter sensuale et sensuale, quemadmodum inter ignem
et aerem; similiter et contrarietas, quemadmodum inter ignem et
aquam, aerem et terram et sic in ceteris sensualibus. Differentia
uero et concordantia sensualis et intellectualis est, sicut corporis
et animae et sic de similibus. Sed contrarietas sensualis et intellectualis
habet esse, sicut inter animam et corpus, illa existente
incorruptibili et isto corruptibili, et sic de consimilibus istis.
Similiter differentia et concordantia intellectualis et intellectualis
consistit, sicut Dei et animae, intellectus et uoluntatis, et sic
de aliis huiusmodi. Contrarietas uero intellectualis et intellectualis
existit, sicut Dei et daemonis, uoluntatis bonae et uoluntatis
malae, et sic de aliis similibus istis. Ratio quidem proportionis
huius iam dicti trianguli in hac Arte est, quia constat subiectum
perquirendi amabilia et odibilia, affirmabilia et negabilia sub ratione
differentiae, concordantiae et contrarietatis.
Triangulus rubeus de principio, medio et fine constat, ut sit instrumentum
et subiectum perquirendi omnia persistentia sub ratione
principii, medii et finis. In illo enim angulo, ubi scriptum
est principium, super scriptum est, scilicet: Temporis, quantitatis,
causae. Tempus quidem et quantitas, ad denotandum perquiri
ea, quae principiata sunt et principianda sub accidentium ratione;
tempus enim principium habet et consistit principium eis,
qui in tempore sunt principiata. Similiter et quantitas consistit
principium, per quod quantitate certa terminantur finita. Hoc
idem etiam suo modo sequitur de reliquis accidentibus, sicut de
qualitate et cetera; qualitas etenim est principium, per quod sunt
qualia et per quod maxime quaedam, praeter ea, quae sunt, alia
non existunt.
Significat autem causa principia substantialia, scilicet: Finem,
efficiens, formam et materiam. Finem quidem, sicut uiuere esse
finem comedendi et hominem amare et cognoscere Deum esse
finem uiuendi et substantiam esse finem accidentis; efficiens
uero, sicut hominem generantem hominem seu agentem bonum,
malum uel etiam quodcumque aliud agens; formam etiam,
sicut animam hominis esse formam corporis humani, quod consistit
materia sub ipsa anima, et sic de similibus istis.
Super angulum medii scripta sunt coniunctio, mensuratio, extremitates.
Coniunctio quidem ad denotandum id, quod est medium
diuersa coniungens, sicut proportio coniungens formam et
materiam in uno esse, et sicut calor coniungens ignem et aerem
in elementato; mensuratio uero ad denotandum medium aeque
distans inter diuersos terminos, sicut punctum in medio circuli et
sicut aerem inter ignem et aquam; extremitates etiam ad significandum
medium continuum inter extrema, sicut lineam inter duo
puncta aut sicut corpus inter sua extrema; et sic de aliis huiusmodi.
/*
In angulo finis similiter super scripta sunt priuatio, terminatio,
causa finalis. Priuatio quidem ad denotandum ea, quae finiunt in
non esse sui, sicut homo, cum moritur, aut planta, cum corrumpitur;
terminatio uero, sicut meta corporis, ultra quam corpus
non extenditur, aut sicut meta uidendi, ultra quam uisus non
transit; causa finalis etiam ad significandum id, ad quod res principaliter
se habet, sicut Deum, ad quem se habent omnia, quia
est causa finalis omnium, et homo diuitiarum et totum suarum
partium; et cetera huiusmodi.
Triangulus croceus de maioritate, aequalitate et minoritate
compositus est. Et super istos tres angulos scriptum est: Inter
substantiam et substantiam, inter substantiam et accidens, inter
accidens et accidens, ad significandum maioritatem, aequalitatem
et minoritatem esse substantialium et accidentalium. Maioritatem
substantialium quidem, sicut maioritatem Dei, quoniam
Deus maior est in bonitate, magnitudine et cetera, quam cetera,
quae non sunt Deus, et sicut maioritatem firmamenti, quia firmamentum
maius est igne, et anima maior in bonitate et cetera,
corpore; accidentalium uero, sicut maioritatem accidentium animae
in bonitate et cetera, respectu accidentium corporis, et sicut
maioritatem hominis in bonitate et cetera, respectu accidentium
aliorum animalium et plantarum; et sic de aliis huiusmodi. Hoc
idem necessario patet in opposito de minoritate, cum maioritas
et minoritas recte opponantur.
Aequalitas autem substantialiter in ipso angulo secundo designatur,
sicut aequalitas in existere et agere intrinseco Dei, aut sicut
in anima uel in corpore aequalitas bonitatis, magnitudinis et
cetera, quae sunt substantialia principia aequalia, secundum proportionem
uel comparationem. Aequalitas uero substantialium et
accidentalium in eodem angulo denotatur, sicut aequalitas subiecti
caloris ignis et quantitatis eiusdem caloris in extensitate, et
haec eadem aequalitas similiter est coloris et colorati, et sic de
aliis huiusmodi; aequalitas etiam accidentalium in eodem angulo
sumitur, sicut aequalitas alterius qualitatis existentis in alia qualitate,
hac et illa, sub ratione extensitatis, existentibus aequaliter
per totam substantiam, sicut calor ignis per totam humiditatem
aeris et e contrario in elementato; et hoc idem sequitur de similibus
istis.
Omnes isti tres trianguli similiter, et quilibet per se et mixtus
cum alio, sunt instrumenta perquirendi amorem et alligandi uoluntatem
ad diligendum bonum, sub istorum forma triangulorum
et cuiuslibet partis eorum, uelut in processu huius amantiae continetur.
Nam, intelligente humano intellectu praedictos triangulos
et ea, quae de illorum mixtionibus sub ueritatis forma sequuntur,
alligatur quidem uoluntas et subicitur ad amandum illa
uera, sub forma bonitatis; itaque per connexionem ambarum formarum
obiectabilium adhaeret uoluntas ad amandum amatum
suum, sub ratione ueritatis et bonitatis in omnibus, quae de
pernotatis triangulis praedicari possunt.
3. De tertia figvra
Tertia figura ex triginta sex cameris composita est. Sumitur
enim `camera' acceptio duarum litterarum ad inuicem, uelut in
ipsa figura patet, sicut B C sunt una camera, et B D alia, et sic de
aliis consequentibus istis.
In hac etiam figura quaelibet littera duo portat significata, sicut
B, quod habet unum significatum secundum primam figuram et
aliud secundum secundam figuram. Intentio, quare haec tertia figura
in hac amantia posita est, constat ut prima et secunda figura
in ea misceantur, alio principio illarum mixto cum alio, ut per illam
mixtionem attingat intellectus id, quod sub ratione ueritatis
inquirit, et ut uoluntas diligat illam ueritatem per ipsam mixtionem
principiorum huius scientiae designatam, ipso intellectu alligante
uoluntatem ad amandum ueritatem, illa mixtione reuelatam,
illuminando et uestiendo ipsam uoluntatem ueritate amabili
in bonitate magnitudinis, durationis et cetera.
Quaelibet huius figurae camera subiectum est generale perquirendi
particularia, quae sub illa generalitate consistunt. Intellectus
enim haec inquirit particularia, ut ostendat ea uoluntati ad
diligendum ea, si sint diligibilia, uel odiendum illa, si sint odibilia.
Prout intellectus recipit illa sub forma ueri, affirmando illa,
quae sunt affirmabilia et negando illa, quae sunt negabilia; quorum
affirmabilitas et negabilitas, secundum generalitatem principiorum
et secundum ipsorum principiorum definitiones, explanationes,
regulas et conditiones, consistunt in huius processu ita,
uidelicet quod non corrumpatur ipse processus: Quoniam, si affirmatione
corrumpatur, sumatur eius contradictoria negatio, et e
contrario, si negatione similiter corrumpatur; et hoc in ista compilatione
consistit regula generalis.
Tribus modis fit particularium scibilium et amabilium inquisitio
existentium, sub uniuersalibus componentibus hanc figuram:
Primus enim modus est inquirere illa, descendendo ex superioribus
cameris ad inferiores, sicut ex B C ad B D, et ex B D ad
B E, et sic de aliis consequentibus istis.
Secundus est inquirere illa, ascendendo de inferioribus cameris
ad superiores, ut de B K ad C K, et de C K ad D K, et sic de
aliis consequentibus cameris, usque ad B C.
Tertius uero est in latum inquirere, procedendo de B C ad C D,
et de C D ad D E, et sic de aliis cameris huius figurae.
In inuestigationibus ante dictis oportet cuilibet camerae conseruari
illas conditiones, quae secundum definitiones et regulas
attribuuntur eidem, nec aliqua camerarum fit contra aliam, nec
aliqua illarum, per conditiones alterius, eas proprias conditiones
amittat. Immo potius concordent omnes ad inuicem; quoniam,
cum tangitur aliqua illarum, omnes tanguntur, ratione mutuae
mixtionis earum, uelut ipsa figura in semet repraesentat.
Cum igitur omnes ipsae camerae, per naturam sciendi, consonent
deductibiles cuiuis conclusioni, constat haec figura subiectum
et instrumentum multiplicandi rationes et inueniendi quaestionum
media solutiua, et secundum uiam amantiae ligatur uoluntas
ad diligendum illam rationum multiplicationem, quam ueris
conclusionibus aggregat intellectus.
In praesenti figura, ac etiam in ceteris tribus figuris, potest
quaelibet camera antecedens esse cuilibet aliarum. Nam, B C ceteris
cameris consistit antecedens, secundum illa, in quibus conueniunt;
nam, prout B C conditionatur simpliciter in se ipso, sunt
ceterae camerae consequentia illius conditionis camerae de B C,
quod est quia B conditionatur cum D, E et cetera; similiter et C,
quare innuit haec amantia ligari uoluntatem ad amandum ipsa
antecedentia et consequentia, quae per uiam scientiae in hac
figura inueniri possunt.
4. De qvarta figvra
Quarta figura ex tribus circulis composita est, superiore illorum
continente in se ipso duos inferiores mobiles; et in quolibet istorum,
ut etiam supra dictum est, continentur nouem litterae, denotantes
huius Artis principia et regulas et nouem modos inquirendi.
/*
Ratio, quare circuli sunt mobiles constat ut per eorum motum
multiplicentur modi ligandi uoluntatem ad bonum amandum, et
argumentatiuae rationes et oppositiones quaestionum solutiuae,
secundum praedictarum significata litterarum. Nam, quot possunt
fieri diuersificationes ex cameris huius figurae, tot sunt inquisitionis
et responsionis modi. Et quoniam tali multiplicatione
multiplicatur uoluntas ad amandum, consistit haec figura
ceteris figuris generalior ad acquirendum amorem in inuentione
particularium desiderabilium, cognoscendo amari et amando
cognosci.
Modi inquirendi per hanc figuram sunt octo numero: Primus
enim est, cum ex tribus litteris diuersis fiat una camera, existens
antecedens ceteris octo cameris consequentibus, sicut B C D,
quae componentia unam cameram sunt antecedens camerae ipsorum
C D E et camerae D E F et aliarum camerarum, aut e contrario,
quia etiam D E F et quaecumque alia camera potest esse
antecedens ipsis B C D et C D E, et aliis consequentibus cameris
ipsius figurae.
Secundus modus est poni D medii circuli sub B supremi circuli
et E inferioris circuli sub D medii circuli, et ueniet F inferioris
circuli sub E medii circuli, et sic de aliis, usque ad cameram de
B D K.
Tertius modus est poni E medii circuli sub B supremi circuli, et
F inferioris circuli sub E medii circuli. Deinde tot modis moueatur
inferior circulus, donec formetur B E K, et ita per ordinem,
donec uentum sit ad quartum et quintum modum et ad alios
consequentes, usque ad cameram B I K.
Sic igitur, discurrendo per octo modos ante dictos, multiplicari
possunt omnes conditiones quartae distinctionis et ad huius Artis
subiectum et propositum applicari.
In hac quarta figura et ultima comprehenditur haec Ars tota, et
in ea summatim speculari potest et habituari, nam, in litteris illius
significantur distinctiones, in quas haec Ars tota consistit
diuisa, et huius Artis processum significat ista mixtio litterarum.
Quocirca multum utilis est haec figura et necessaria in hac Arte,
quam scilicet `figuram amatiuam' appellamus.
|
1
5
10
15
20
25
30
35
40
45
50
55
60
65
70
75
80
85
90
95
100
105
110
115
120
125
130
135
140
145
150
155
160
165
170
175
180
185
190
195
200
205
210
215
220
225
230
235
240
245
250
255
260
|