faciente corpus bene dispositum, et quod bene nutriatur,
et alatur, sunt proficua ad augmentum. Quarto
moderatus motus membra consolidat: quilibet enim in
seipso experitur, quod si se moderate excercitet ad corporales
labores, membra corporis eius solidantur, et fiunt
fortiora. Pueri ergo quia nimis habent teneramembra,
ad aliquos motus modicos et temperatos sunt assuescendi,
ut membra eorum solidantur. unde Philosophus 7. Poli.
ait, quod expedit in pueris facere motus quoscunque
et tantillos ad solidandum membra, et ad non defluere
propter teneritudinem: moderatum enim motum in pueris
adeo laudat Philosophus, ut ab ipso primordio nativitatis
dicat, fienda esse aliqua instrumenta, in quibus pueri
vertantur, et moveantur. Quinto, recreandi sunt pueri per
aliquos ludos, et per aliquas fabulas. Ludus enim moderatus
competit pueris, quia in moderato ludo est moderatus
motus, et per moderatum ludum vitatur inertia, et
redduntur corpora agiliora. Sunt etiam pueris recitandae
aliquae fabulae, vel aliquae historiae, postquam incipiunt percipere
significationes verborum. Vel etiam aliqui cantus
honesti sunt eis cantandi. Nam ipsi nihil tristes sustinere
possunt: ideo bonum est, eos assuescere ad aliquos moderatos
ludos, et ad honestas aliquas et innocuas delectationes.
Sexto sunt cohibendi a ploratu. Nam cum pueri a
ploratu cohibentur, ex ipsa prohibitione fit, ut retineant
spiritum et anhelitum: sic cum plorare
cohibentur, spiritum et anhelitum tenent. Detinere
autem spiritum et anhelitum secundum Philosophum
septimo Politicorum, facit ad
robur corporis. Ut ergo pueri robustiores
fiant, sunt a ploratu
illo cohibendi.
|
|