Bonvesinus de Ripa: Vita scolastica

vv. 83-198


Abiectis viciis iustos operabere mores.
non solis verbis sufficit esse bonum.
vitam deducas humilem vitando superbam,
non iracunde, sed pacienter eas.
ad iuga doctrine qui vult se dedere recte,
in forma servi flectere colla paret.
gracia vult humiles, odit divina superbos.
hos premet omnipotens ac relevabit eos.
postquam Luciferum meditata superbia stravit,
quis per eam merito iam relevatus erit?
cor tumidum feriens sapiencia vera refutat,
digne dante Deo mite subintrat ea.
vindictam querit, sapientum dogmata frangit,
cor premit ira frequens consiliumque negat.
Ne sis rixosus, contendens, invidus, asper,
immo pacificus, invidiosus, amans.
est ubi turbamen, discendi forma fugatur.
carpere doctrinam corda quieta valent.
si tua doctrine sint vasa capacia multe,
non hinc te iactes, sed tua corda premas!
ne sis arrogitans ceu clericus ille superbus,
mens erat omnino cuius in "ergo" tumens.
post mortem proprio comparuit ille magistro,
Tartara cui fastu se subiisse tulit.
doctoris palmam sudoris gutta foravit,
discipulum testans igne perire gravi.
A Domino noscas quod habes. Benefeceris et si,
te laudent alii, mitis et ipse tacet!
cum possis eciam socios superare, caveto,
posse quidem satis est, velle nocere malum.
verbis ingratis igitur vel quolibet actu
non contra socios dira venena geras!
non est expediens, iniuria querat ut omnis
vindictam, fieri si quoque iure queat.
Omnem luxuriam fugiat, qui discere gliscit,
cum fetore quidem non bene iunctus odor.
dedecet in fedis preciosa sciencia vasis,
stercore thesaurus nobilis esse dolet.
ut doctus fias, mulierum cesset amamen,
doctrine zelo carneus obstat amor.
spiritus et corpus mulierum putret amore,
mens alienatur negligiturque Deus.
virtutes, mores, es, vires, gracia, fama,
visus, lucra, decus diminuuntur eo.
ex tanto vicio consurgunt crimina, lites,
ire, bella, focus, fama pudenda nimis,
cedes, rusticitas, obprobria, dedecus, ausus,
derisus, damnum, falsificata fides,
corporis ac anime pestis, corrupcio, fetor,
pauperies, levitas, denique multa mala.
pervagus hinc fit homo, lascivus, prodigus, amens,
totus ad hoc datus est, cetera peius agit.
quam fortes, iustos, sapientes femina stravit!
quod Samsone, David et Salomone patet.
Absit amor turpis, sed plus Sodomitica sordes,
fetorem Domino dans super omne scelus.
Hoc speciale scelus Dominus plus vindicat ipse,
crimen ob hoc urbes quinque ruere simul.
in qua nocte fuit Cristus de Virgine natus,
quilibet interiit tunc sodomita simul.
vult Augustinus: scelus est cum matre cubare,
contra naturam plus sibi peccat agens.
ergo precipue caveas a crimine tanto,
dignus comburi ni fore forte velis.
et caveas nunquam socio sociabere tali.
actorem fedum ceu fugis, acta fuge.
sis igitur castus sermonibus, actibus intus.
in te conperiat digna sophia locum.
Cerne, voluptati ne sit gula dedita multe,
que non doctrine, ventris amica manet.
extollit carnem, terit es, cor supprimit illa,
dat stimulum carni, multa tacenda gerit.
impinguat ventrem, dat somnum datque podagram,
multis morborum causa necisque fuit.
hec pellem fulgere facit, cor reddit opacum,
preparat et pinguem vermibus illa cibum.
precipitavit Adam paradisi sede virentis,
a patriis Esau depulit illa bonis.
discipuli formam renuit pecorisque resumit,
ventri vel stomacho qui sua corda dedit.
sint procul ebrietas et crapula, discere si vis!
ut discas, discas ponere frena gule!
discipuli quidam comedonum nomine digni
sunt, quibus est visa lectio crebra gule.
pastibus hiis certis non sufficit esse refectos,
aut in ir aut gremiis aut erit ore cibus.
hiis locus et tempus studii sunt dedita ventri,
hiis et brutorum regula sola placet.
hii non discipulis, cum porcis esse merentur,
hii non esse scolis, immo merentur haris.
sobrietas igitur tibi sit potuque ciboque,
namque levi stomacho discere plura potes.
quantumcunque potes, ieiunia debita serves,
tempore cum tener es, disce timere Deum.
Non lato lecto, non molli veste potiri
cures, dum membris non nimis obsit hiems.
si tibi corporei sit cura superflua comptus,
signum lascivi, non sapientis id est.
Alea vitetur, ludi simul usus et omnis,
nam nocet id bursis et vaga corda facit.
a studiis reliquis alienat corda scolaris,
virtutes, mores consiliumque fugat.
blasphemare Deum docet et turbare penates,
desperare facit dat misereque mori.
privat, sternit opes, viciat, scelus omne ministrat,
furta docet, predas luxuriamque simul.
sepe fit, ut gladius quam plures iudicis inde
exicio merito subdere colla petat.
ergo tibi caveas predicto prorsus abusu,
ne mala, peiora, pessima damna feras.
Te rursus moneo crebras vitare coreas,
cordis ut a studio non vagitetur amor.
usu cor vanum reddunt spectacula vana,
fundamen stabile fert studiosus amor.
hec sub luxurie vicio predicta tenentur,
que nisi vitentur, litus arare petis.



85




90




95




100




105




110




115




120




125




130




135




140




145




150




155




160




165




170




175




180




185




190




195


Torna all'inizio