Vertito, Musa, viam laxans retinacula freni
carminibusque situm paucis michi pandito Breni.
?Rupe sedens celsa, nimium similique cadenti,
non equitum turmuas peditumve phalanga timenti,
Hesperon et solis currum jam pene repentem
Occianique senis videt equora salsa petentem.
Fertilitate sui locus iste beatus agrorum
multimodis frugum speciebus habundat eorum;
hunc quoque percurrit flumen cognomine Quisa,
cuius aqua melior nusquam fuit altera visa;
quam quia lesisti tibi sit, Gualderice, venenum
exitus, ac tumulus post debita funera cenum ?.
Musa, quiesce parum fesseque sit hic tibi meta,
ut recreata queas ad cetera pergere leta.
|
140
145
150
|