mala in lectis sese sparsisse gloriabatur argenteis. Et licet fuerint de
dominico aerario furtim sublata, pessimo tamen cauponato alterius
generis metallo permixta obductaque furua ferrugine pulchritudinis
suae contigit amisisse fulgorem. Nam et Saul legitur inter
prophetas, sed non sicut Dauid Saul scriptura denotat prophetam.
Areptitia quidem peste multatus, dauiticae citharae trinis neruorum
concinentibus lineis, leuius amentiae stuporem dulci potitus ferebat
modolamine. Aliter namque ualdeque dissimiliter in ore Moysi et
Aaron manna nectareae dulcedinis suauissimum dulculabat saporem,
aliter profecto Dathan et Abiron nihilominus in gutture
nausiabat. Adquem nimirum huius figurae coniecta problema
desideret deriuare, prudens lector sensu intendat conspicuo.
I 9 (I 9) Sed quia supra praemissum est quaedam bene ab eo
pronuntiata, male tamen post paulolum ab eodem deprauata, ex
ipsis prorsus eiusdem quae nuper faleratis digesserat poterunt
adprobari commentis, iusto namque dei iudicio permittente ut, qui
resoluto sponte uinculo caritatis a sanctae ecclesiae unitate contraria
orthodoxae fidei sentiendo recesserat, non inmerito sibimet ipsi
existeret, exigente poena peccati, diuersus. Confitetur enim se
dominum Iesum Christum uerum deum uerumque credere hominem,
ab ipso scilicet conceptu uirginalis uteri a uerbo dei in
singularitate adsumptum personae inseparabiliter absque ulla confusionis
mutabilitate utriusque naturae. Vnum eundemque dei
hominisque filium, nec alterum dei, alterum hominis sed unum
eundemque dei et hominis filium, non duos filios nec duos deos
et his similia iuxta regulam catholicae satis perspicuae prolixae
disputationis effusum praetendit sermonem. Quo igitur pacto
cuiusque suasibilis inspirationis instinctu statimque obliuiscitur,
quis paulo ante fuerat, inmemor subito quasi in alienatione insani
capitis quid dixerit? Huic autem cuius auctor dudum extiterat
testimonii causatiuo litis opposito uerborum aduersis refragatius
intorquendo spiculis contradicit, et quod in prumtu rectae fidei
proprium delegauisse putabatur oraculum, ac si alterius et non
|
|