praetorium ordinarium ad quod causae reducuntur et litigia
exorta in civitate illa: per leges tamen conditas in
una civitate regularis possunt civitates multae. Immo illa
eadem civitate in qua leges conduntur contingit plures
esse iudices, quam legum conditores. Nam leges si iustae
sint, debent esse quasi immortales et immutabiles: quia
circa eas nulla aut modica mutatio fieri debet. Iudices tamen
iudicantes secundum illas moriuntur et corrumpuntur.
Contingit etiam absque corruptione et morte iudices
a suo officio removeri. et alio in suum locum succedere.
Igitur saltem per successionem ipsorum oportet in eadem
civitate multos esse iudices: eo quod ipsi quasi continue
innovantur: non tamen sic oportet multiplicare legum
conditores, eo quod leges non si continue innovari debent.
Quare si legum conditores respectu iudicium sunt pauci,
quia facilius est invenire paucos sapientes, quam multos,
ut omnia sapienter disponantur, expedit quantum possibile
est, per legem omnia determinari, et quam paucissima
arbitrio, iudicium committere. Secunda via sic ostenditur,
nam facilius et melius videtur quid rectum et quid
iustum, si illud multo tempore diligenti consideratione
discutiatur, quam si oporteat statim iudicativam sententiam
proferre. Itaque cum legum conditores multo tempore
et magno consilio deliberare possint quales debeant
leges fieri: iudices vero propter instantiam partium, et
quia non debent lites prolongari, sed deprimi, non tamen
habent diuturnitatem ad videndum quid iustum in proposito,
ne igitur in iudicando erretur, quantum possibile
est sunt omnia legibus determinanda, et pauca discretioni
iudicum committenda. Tertia via sic declaratur, nam
conditores legum leges ferunt in universali et de futuris,
dicentes quicunque sic egerit, sic puniatur, ignorantes an
amicus, vel inimicus sic illa facturus, et debeat illam subire
sententiam. nam si scirent quod amicus, forte obliquerentur
in iudicando, et poenam palliarent: si vero inimicus,
|
|