Gregorii VII papae, fuit statio ad Sanctum Petrum; unde adhuc
habent canonici pro presbiterio noctis .VIII. solidos. Sed nunc celebratur
missa diei apud Sanctam Mariam Maiorem; quoniam via
brevis est, et dies parvi sunt.
In festo sancti Stephani, ad ecclesiam eius, quae est in Caelio
monte.
In festo beati Ioannis Evangelistae, Lateranis in basilica Salvatoris.
\*
In festo Innocentum, ad Sanctum Paulum, ubi sunt reliquiae
ipsorum.
In octava Natalis Domini, statio ad Sanctam Mariam Transtyberim.
\*
In Epiphania Domini, ad Sanctum Petrum.
In Purificatione beatae Mariae, ad Sanctam Mariam Maiorem.
Dominica in Septuagesima, ad Sanctum Laurentium foris
murum.
Dominica in Sexagesima, ad Sanctum Paulum.
Dominica in Quinquagesima, ad Sanctum Petrum.
Feria .IIII. in caput ieiunii, ad Sanctam Sabinam.
Feria .V., ad Sanctum Georgium.
Feria .VI., ad Sanctos Ioannem et Paulum.
Sabbato, ad Sanctum Triphonem; antiquitus vero fuit ad Sanctum
Basilium.
Dominica in Quadragesima, Lateranis in basilica Salvatoris.
Feria .II., ad Sanctum Petrum ad Vincula.
Feria .III., ad Sanctam Anastasiam.
Feria .IIII., ad Sanctam Mariam Maiorem.
Feria .V., ad Sanctum Laurentium in Formoso.
Feria .VI., ad Apostolos.
Sabbato in .XII. lectiones, ad Sanctum Petrum.
Dominica, vacat; ad Sanctam Mariam in Domnica.
Feria .II., ad Sanctum Clementem.
Feria .III., ad Sanctam Balbinam.
Feria .IIII., ad Sanctam Caeciliam Transtyberim.
|
|