Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 6, p. 894


noxia, nisi rationis discretio adhibeatur; sicut caecus quanto fortius currit, tanto
magis offenditur. Et ideo ad hoc quod virtus moralis perficiatur, oportet quod a
prudentia dirigatur; unde prudentia in definitione moralis virtutis ponitur, ut
patet in 2 Ethic. Et ideo oportet virtutes politicas connexas esse.
Alia ratio connexionis sumitur ex his quae communiter in omni virtute esse
oportet; quorum tamen unumquodque aliqua virtus principaliter sibi vindicat;
sicut difficile vindicat sibi fortitudo; medium inter superfluum et diminutum,
quod est moderatum, vindicat sibi temperantia; rectum vindicat sibi iustitia;
scientiam autem sibi habet prudentia. Et ideo ab his conditionibus unaquaeque
dictarum virtutum nomen accipit. Quia autem illud quod est maximum in quolibet
genere, est causa aliorum; ideo aliae virtutes participant quodammodo aliquam
praedictarum conditionum ex virtute quae illud principaliter sibi vindicat.
Quia enim fortis est circa maxime difficilia perseverans, facile etiam in
aliis difficultatibus minoribus perseverabit. Et hanc causam assignare videtur
Seneca, qui dicit, omne quod bene fit, iuste prudenter, fortiter, temperate
fieri.
Tertia ratio potest sumi ex fine quem intendit quaelibet virtus. Quaelibet enim
virtus operatur propter bonum virtutis; unde si bonum virtutis, quemadmodum
virtuosum decet, intendit, nullo modo ab ipso intentionem deflectit. Unde
Philosophus dicit quod prodigus qui expendit non curans
bonum, facile in quantumcumque malum declinat.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod quando aliquis exercetur in actu alicuius virtutis,
si simul exercetur in actu alicuius vitii, nunquam acquiret aliquam virtutem,
quia non acquirit prudentiam. Unde oportet ad hoc quod una virtus
habeatur, quod bene se habeat quis circa omnia quae in usum vitae veniunt; et
sic istis virtutibus simul cum prudentia acquisitis, ex hoc causabuntur aliae virtutes
quae sunt circa ea quae non ita frequenter in usum vitae veniunt, ex hoc
ipso quod ratio assuefacta est inferioribus viribus praeesse, et inferiores eius
nutum sequi, in quo consistit tota ratio moralis virtutis.
Ad secundum dicendum, quod ex eodem principio procedit prudens circa omnes
materias virtutum, scilicet ex intentione boni rationis. Unde non potest esse
quod prudentia acquiratur secundum unam partem materiae moralis virtutis et
non secundum aliam, sicut contingit in artibus quantum ad illas materias circa
quas eodem modo operantur; sicut carpentarius de nuce et de quercu similiter
facit arcam.
Et per hoc etiam patet solutio ad tertium: quia scientiae aliae addunt principia
specialia ad principia communia sapientiae; et ideo una illarum potest sciri altera
ignorata. Sed morales virtutes non addunt alia principia super principia prudentiae;
immo principia prudentiae sunt secundum virtutes morales: quae quidem
principia sunt fines Moralium virtutum secundum Philosophum.

Torna all'inizio