Iohannes Boccaccius : De montibus, lacubus, fluminibus, stagnis et paludibus, et de nominibus maris

Pag 1857


MEROS mons est Yndie Iovi sacer, cuius in specu incole Liberum
patrem fuisse nutritum arbitrantur. Et ex hoc forsan
habuit fabula argumentum, quod ex utero tractus fulminate
matris patris femori sit appositus. Hic autem mons hedera
plurima et vitibus atque fructetis conspicuus est et irriguus
fontium, eiusque sub radicibus Nisa civitas est.
MESIA mons est in Asya Minori mari supereminens, clarus
navali victoria Atheniensium in Persas, duce Themistocle.
METAGONIUM promontorium est Affricam dirimens a
Numidia.
MICALESOS promontorium civitatis Oncheste in Grecia
est.
MILITON mons est Phtiorum.
MIMANTA mons est grandis contra Chion.
MIMAS Minoris Asye mons est haud longe a Colophone
civitate. Hic quidem a mari in campos excurrit .CL. mil. passuum
et eius caput Sipilus. Nubes autem verticibus suis apposite
(ut aiunt incole) futurarum tempestatum qualitatem
ostendunt.
MINDALENSIS mons est insule Sami memoratu dignus
ob crucem mortemque Policratis Samii tyranni olim
felicissimi.
MINERVE promontorium Campanie est ex Massico monte
procurrens in Capream insulam.
MYONENSUM promontorium est inter Teium et Samum,
cuius collis in modum mete auctus est, a continenti vero aditum
habet semita manufacta.
MISENUS mons est Campanus Cumis proximus, a Miseno
Enee socio ibidem ab eodem sepulto denominatus.
MODIM mons est non amplius .VI. mil. passuum distans a
Hierusalem, ea via que tendit Ramata. Ex hoc Mathathia fuit,
Maccabeorum pater.
MOLUS mons Meonie qui prius Tmolus dicebatur, ex quo
Pactolus effluit nuvius aureas trahens harenas, cuius in radicibus
Cadieni, Loreni Philadelphinique appositi.
MONACHUS Arcadie mons est.
MONICHUS promontorium est in sinu Ligustini maris haud a

Torna all'inizio