Paulus Camaldulensis: Donatus

Pag 64


alvus, xristallus, sinodus, balanus quoque, vannus,
carbasus atque colus et abissus, humus et bissus,
quae sunt feminini generis. Quattuor etiam inveniuntur neutra: pelagus
vulgus pus et virus (licet quandoque vulgus masculinum
inveniatur).
Alia in us. Omnia nomina declinationis tertiae in us productam,
si sunt monosillaba, sunt neutri generis, ut tus et crus, praeter mus
quod est masculini, grus et sus quae communia iudicantur. Si vero ultra
sillabam fuerint, habentur feminini generis, ut tellus et servitus.
Alia in us. Omnia nomina tertiae declinationis [in us] nominativum
singularem in us correptam terminantia sunt neutri generis, ut pectus,
praeter lepus quod est masculini, et Venus <quod> feminini invenitur
generis. Omnia nomina quartae declinationis in us correptam singularem
nominativum facientia masculini sunt generis, ut visus luctus,
praeter
porticus atque tribus, nurus, manus, aut anus, <idus>;
sic acus atque domus, penus et specus; excipe socrus.
In x. Omnia nominativum singularem nomina in x terminantia sunt
generis feminini, ut pax nix lux faex nox et nux, praeter habentia e ante
x ultra sillabam, quae sunt masculini: cimex pulex culex. Excipiuntur
paelex supellex et vibex et nomina fetuum terrae, ut carex, quae
sunt feminini, praeter cortex silex et calix, quae masculini sunt et feminini;
grex quoque varix et fornix et pertinentia tantum viris, ut rex
iudex, quae sunt masculini; pertinentia vero ad utrumque sexum sunt
communia, ut dux et coniux. Adiectiva vero in x sunt omnis generis,
ut contumax velox et audax. Cetera qualia sunt apud Grecos, talia remanent

Torna all'inizio