quia totum trivium perfecte nos promovet ad loquendum. (3)
Nam gramatica illuminat intellectum, logica fidem prestat, rethorica
facit velle: que tria multum expediunt dictatori, (4)
quia suum est facere ut ea que dicit intelligant auditores, intellecta
credant et creditis acquiescant. (5) Substantialiter tamen
ad rethoricam spectare cognoscitur; que, in orationis artificio
quinque considerans, (6) invenit et disponit, memorat, eloquitur
et pronuntiat eleganter.
(7) Inventio, ut ait Tullius, est excogitatio rerum verarum
aut veri similium que causam probabilem reddant. (8) Res veras
aut verisimiles reddunt attributa personarum sive negotiorum
de quibus postea sub iungemus.
(9) Dispositio est ordo et distributio rerum, demostrans quid
quibus in locis debeat colocari.
(10) Memoria est firma animi rerum et verborum et dispositionis
perceptio.
(11) Pronuntiatio est vocis, vultus, gestus moderatio cum venustate.
(12) Elocutio est idoneorum verborum et sententiarum ad inventionem
accomodatio.
(13) Ex his colligitur quod dictator debet esse in inveniendo
subtilis, in disponendo cautus, in pronuntiando modestus, in
|
|