Blondus Flavius Foroliviensis: Historiarum Ab Inclinatone Romanorum Quartae Decadis Liber Secundus

Pag 16


Piccininum pro superato non minus a Venetis quam a Philippensibus
spretum iri. Quin etiam, ne cohortes militimi, ut noverat, fortissimorum
commeatibus in oppido abundantes nimis diu obsidionem
perferentes eum aestate illa distinerent, viribus illas constituit expugnare.
Hinc septem maioribus Brixiani armamentarii bombardis ad
oppidi partem quam fossa clauserat locatis, coepit moenia aperire.
XXVI. Intellexit illico Piccininus Sfortiae consilium, et copiis
undique, etiam a Mantuano marchione, accersitis, castra passus
mille hostium castris admovit, quibus muniendis, cum pagani quatuor
mille ad edictum convenissent, obductae sunt fossae, quae
aquis superne derivatis plenae in campos proximos redundarunt.
Misit item Philippus octo auxiliorum millia armis machinationibusque
instructissima eo in exercituum apparatu, qui Cremonensem
primi eorundem belli expeditionem anno antea decimo et septimo
habitam prope aequavit. Summos uterque adbibuit conatus: tulit
tamen prae se Piccininus maiorem educendi in praelium ardorem,
et cohortes aliquando immisit hostibus se se de vallo inspectantibus
ostensuras. Sed qui antea, prout apud Cadegnanum, collatis
dimicare signis optaverat, Sfortia ideo retractabat, ne soluta inter
explicandum in aciem obsidione clausi evolarent, aut, si partem
obsidioni continuandae dimisisset, impar cum reliquo exercitu
maximis hostium copiis redderetur; et utrique constabat exercitui
eam esse Gaivanensis fortitudinem, ut paucis sed lectissimis quos
retinuerat oppidanis cohortibus adiunctis, medio in pugnae ardore
erumpens, magnum videretur Veneto exercitui incommodum allaturus.
Intendit itaque nervos oppugnationi Sfortia, et, quando moenia
bombardis aperta cerneret, obductas oppido fossas complere curabat.
Auxilia interim Brixia Bergomo Verona atque ex Venetiis
immisit senatus, ut Sfortia, quod constituerat, aut pugnando clausos
brevi conficeret aut sedendo. Pendebant interim non Philippi modo
et sociarum belli rerum publicarum, sed utrisque studentium Lombardiae
populorum animi maximam hinc in spem, inde in trepidationem:
nam, quod tanta in bellorum diuturnitate necessum fuit
accidere, Martinengho clausisque potitum Sfortiam expressa hostis
confessione victorem, et potiundi spe deiectum repulsumve omnium,
etiam suorum, opinione victum iri habitum videbatur.
XXVII. Qua in expectatione cum iam duodeviginti dies obsidio
traheretur, subita apparuit et maxima commutatio. Franciscus
namque Sfortia, quem proximis diebus Philippi nuntii noctu atque

Torna all'inizio