Petrus Damiani: Epistulae

Pag 399


divini muneris privilegium omnibus in tribulatione succurrit, se quoque
materna pietate suscipiat, et eius aecclesiam a violentorum iniquorumque
hominum pervasione defendat.
Quapropter sanctam clementiam vestram humiliter obsecro, hostilis
etiam amici mei domini archidiaconi caeterorumque sanctorum collateralium
vestrorum fraternitatem humiliter peto, ut fratri isti, qui meum
deposcit auxilium, pro nostro amore dignemini subvenire rigoremque
iusticiae circa illum studeatis, in quantum tamen Deo non displiceat,
temperare.
Ut autem scire dignemini quae circa me sunt, septuaginta ferme dies
sunt, ex quibus vix iacere, vel sedere, quanto minus stare, nisi cum difficultate
possum. Quid autem dicam, quia vinum stomacho nauseante fastidio,
qui diversa quoque mellitae ac pigmentatae potionis genera perhorresco?
Sed haec uberius non exaggero, quia dum gemitum et compassionem
ex fraterna caeterorum sodalium meorum caritate requiro, a summo
amicorum meorum, domno videlicet archidiacono, risum extorquendum
esse non ambigo.
De praefato autem episcopo sic rogo decernite, ut et omnipotens Deus
iudicio vestrae discretionis adgaudeat, et ille fusis super se sedis apostolicae
tanquam maternae pietatis visceribus, hilarescat.
Quia sigillum nostrum ad presens non habeo, nepoti meo Damiano ut
sigilli certitudine potiatur, iniungo.

123.


Torna all'inizio