Iohannes de Procida (attr.): Liber philosophorum moralium antiquorum

Pag 553


eis a longe. Galienus itaque natus fuit in Pergamo, civitate Asie,
Athenas, Romam et Alexandriam pergens pro adeptione sciencie;
medicinam vero didicit a Nino, et a quibusdam aliis magistris
geometriam, gramaticam et alias sciencias apprehendit. Didicit
etiam in medicina a quadam muliere dicta Cleopatra, a
qua didicit multas herbas cognoscere, specialiter valentes
contra vicia mulierum. Et pervenit in Egiptum morans in ea
per tempus, ut herbas illarum partium cognosceret. Deinde, procedens
versus civitatem Sem, obiit in itinere in quadam villa
existente iuxta mare viride in confiniis terre Egipti. Et Galienus
a tempore puericie obtavit multum scire scienciam demonstrativam,
et conabatur multum pro ea, ita quod quando rediebat
de domo magistri, incedens per viam cogitabat super hiis que
didicerat. Et socii, qui cum eo studebant, increpabant eum dicentes:
quare una hora non rides et solaciaris nobiscum? Et
ipse non respondebat; et aliquando eis respondebat sic: sicut
ridetis, vos delectantes in solaciis, eadem racione affectans scire
negligo que vos facitis et nitor ad sciendum, diligens que facio
et abhominans vestra. Et mirabantur eum homines dicentes:
quam felix fuit pater istius qui, dives existens et potens, filium
obtinuit sic sciencie amatorem! Pater vero eius fuit geometricus,
intendens circa agriculturam; et avus eius fuit carpentariorum
magister; patris avus fuit terrarum partitor. Et Galienus
fuit Rome, in principio regnationis Antonini, illius scilicet

Torna all'inizio