| venerit parere mandatis, rescribentes nobis fideliter per
 vestras patentes litteras harum seriem continentes,  vel
 instrumentum publicum, quidquid inde duxeritis faciendum.
 Datum etc.
 B  .
 In curia romana non consuevit apponi illa clausula
 ultima que incipit:  rescribentes nobis fideliter  etc. set loco illius
 apponitur ista:  reddite has litteras, sigillo vestro munitas,
 mandato conpleto.
 Et sic fiunt due caude in littera quando quis exconmunicatur.
 in una appenditur sigillum exconmunicantis,
 et mittitur sic ad eum qui debet denunciare. ille vero
 postquam denunciaverit, apponit sigillum suum eidem littere
 in alia cauda, in signum quod est mandatum conpletum.
 et aliter non rescribitur.
 Tucius autem credo, et maxime extra curiam romanam
 ubi dicta consuetudo non sit, rescribere clare et aperte
 omnia que fecit, secundum quod superius in titulo de modo
 rescribendi notatur.
 Nec variatur in predicta curia verbum quod post salutacionem
 apponitur, set semper apponitur in huiusmodi
 iudicialibus litteris sic:  salutem in domino.
 C  . Sentencia exconmnnicacionis in alia forma.
 Frater I etc. dilecto in Christo filio etc.
 Discrecioni vestre presencium tenore conmittimus, et
 districte precipiendo mandamus, quatenus R de tali loco —
 quem per presentes ob contumaciam exconmunicamus in
 scriptis, pro eo quod legittime ac peremptorie citatus, ut
 in causa quam sibi movet seu movere intendit P de tali
 loco super quadam summa peccunie et rebus aliis coram
 nobis certo termino conpareret, super premissis eidem P de
 | 
 |