Uenientibus autem proximis Kalendis Augusti, imperator cum archiepiscopis et episcopia
et reliquis principibus suis et magna populi multitudine ad patriarche palatium, in
quo papa erat hospitatus, accessit. In cuius palatii aula longa satis et spatiosa, papa in
eminentiori loco positus in faldestolio suo resedit, et episcopis suis et cardinalibus hinc inde
circumstantibus, imperatorem quidem in sua dextera supra episcopos et presbyteros cardinales,
Romoaldum uero Salernitanum archiepiscopum in sinistra supra diacones cardinales
residere precepit. Facto itaque silentio, sic est papa Alexander exorsus: “Hec est, inquit,
dies, fratres carissimi, quam fecit Dominus; exultemus et letemur in ea, quia hic filius
noster Romanorum imperator illustris mortuus fuerat et reuixit, perierat et inuentus est.
Nam postquam cordi eius superne radius claritatis illuxit, totius falsitatis depulsa caligine,
de errore ad ueritatem rediit, de tenebris ad lumen transiit, de scismate ad unitatem accessit
et ad caulas matris ecclesie tamquam ouis erratica repedauit. Exultet igitur fidelium
uotiua religio, quia hodie pater iuniorem recepit filium, catholicum principem Romanum
recuperauit imperium, mater ecclesia suum euaginatum in uagina conuertit gladium, nauis
piscatoris egregii, que culpis exigentibus, aduersitatum turbine pene demersa iam fuerat,
nunc procellis cessantibus, ad litus solidum et uere quietis portum illesa peruenit. Ecclesie
sue preces pro bono pacis frequenter effusas Dei filius clementer audiuit, et eam
cum suo principe in pace et concordia collocauit. Inde est, quod, destructis adversitatibus
et erroribus uniuersis, secura iam pace fruitur, et iucunda securitate letatur. Cesset
igitur antiqua discordia, finem accipiat inueterata malitia, una fides, unus dominus, una sit
et ecclesia. Scisma in unitatem transeat et diuisio ad caritatem accedat. Omnis iam ad
pacem ecclesia redet, et ad matris sue gremium filiorum numerositas gratiosa recurrat.
Sit Deo gloria in altissimis et in terra pax hominibus bone uoluntatis. Et quia nos imperatoris
nostri pium animum et benignam agnoscimus uoluntatem, eum intra nostre mansuetudinis
brachia tamquam karissimum filium benignius amplexamur et tam ipsum quam
uxorem et eius filium in catholicos principes paterno affectu recipimus et ipsis honorem
debitum impendere procuramus; Deum et apostolos nostros affectuose rogantes, ut ipsos
ecclesie sue seruent incolumes et per longa tempora custodiant defensores”.
Postquam papa loqui desiit, imperator, deposito pallio, de suo faldestolio surgens, cepit
in, lingua teotonica concionari, Christiano cancellario uerba sua uulgariter exponente. Ait
ergo: “Maiestati nostre satis gratum residet et acceptum, quod Deus omnipotens, cuius
manu principum corda tractantur, cuius arbitrio eorum uoluntates et consilia diriguntur,
nostre conscientie puritatem attendens, ex diuersis mundi partibus uiros prouidos et discretos
huic curie uoluit interesse, ut ipsi errorem nostrum et conuersionem nobis referentibus
manifeste cognoscerent, dehinc ad propria redeuntes, deuotionem nostram, quam
erga Dei ecclesiam gerimus, publice predicarent. Totus igitur mundus euidenter agnoscat,
quod licet nos Romani imperii dignitate et gloria fulgeamus, tamen a nobis humane conditionis
proprium dignitas Romana non abstulit, nec ignorantie uitium maiestas imperialis
exclusit. Nam suggestione prauorum hominum ignorantie fuimus tenebris inuoluti et per
uiam ueritatis credentes incedere, extra iustitie semitas nos inuenimus. Ecce enim Dei
ecclesiam, quam credebamus defendere, impugnauimus, et quam sperabamus extollere pene
destruximus. Occasione domini nostri Iesu Christi tunica inconsutilis est diuisa, et quantum
in nobis fuit, per ereses et scismata uiolata. Decepit nos cause meritum et color negotii
|
|