Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 4, p. 890


2. Praeterea, ut dictum est, actus exteriores non reducuntur ad genus moris,
nisi secundum quod sunt imperati a voluntate. Sed non participant bonitatem
vel malitiam moralem nisi secundum quod ad genus moris pertinent. Ergo videtur
quod secundum bonitatem vel malitiam voluntatis sint dicendi boni vel mali.
Quod etiam Ambrosius significare videtur dicens: «Affectus tuus
nomen operi tuo imponit».
3. Praeterea, ut in 3 Metaph. Philosophus dicit, ratio boni a fine sumitur.
Sed actus voluntatis habet ordinem ad finem mediante voluntate, cuius
obiectum est finis. Ergo secundum bonitatem vel malitiam voluntatis, dicendus
est actus exterior malus vel bonus.
4. Praeterea, malum non est potentius quam bonum. Sed si sit mala voluntas,
necessario sequitur quod actus exterior sit malus. Ergo et si sit bona voluntas,
sequitur quod actus exterior sit bonus.
5. Praeterea, Augustinus supra dixit quod voluntas est qua peccatur et recte
vivitur. Sed voluntas, secundum quod ea peccatur, est mala, et secundum quod
ea recte vivitur, est bona. Ergo peccatum, et etiam bona operatio, quae est recte
vivere, iudicari debent secundum bonitatem vel malitiam voluntatis.
SED CONTRA, Philosophus in 2 Ethic. dicit, quod quaedam sunt quae bene
fieri non possunt: quia cum sint extrema, in eis non est medium accipere.
Contingit autem in talia opera ingredi propter voluntatem alicuius finis boni.
Ergo non est iudicandus actus exterior bonus propter voluntatis bonitatem.
Praeterea, supra dictum est, quod si fiat contra conscientiam errantem, quae
iudicat esse faciendum quod malum est, peccatur, et similiter si secundum eam
fiat. Sed ille qui vult aliquid facere propter hoc quod conscientia sua sibi dictat,
bonam voluntatem habere videtur. Ergo bona voluntas non sufficit ad hoc quod
actus exterior bonus dicatur.
Solutio
Respondeo dicendum, quod voluntas dupliciter potest considerari: vel secundum
quod est intendens, prout in ultimum finem fertur; vel secundum quod est
eligens, prout fertur in obiectum proximum, quod in finem ultimum ordinatur. Si
consideretur primo modo, sic malitia voluntatis sufficit ad hoc quod actus
malus esse dicatur; quia quod malo fine agitur, malum est. Non autem bonitas
voluntatis intendentis sufficit ad bonitatem actus: quia actus potest esse de se
malus, qui nullo modo bene fieri potest.
Si autem consideretur voluntas secundum quod est eligens, sic universaliter
verum est quod a bonitate voluntatis dicitur actus bonus, et a malitia malus. Ad
bonitatem enim consilii, quod electionem praecedit, ut in 5 Ethic. dicitur,
tria exiguntur. Unum scilicet, quod consilians praestituat sibi debitum finem;

Torna all'inizio