Petrus Crassus: Defensio Heinrici IV. regis

Pag 437


venerabilem synodum firmissime servare in perpetuum nitimur . Item alia: Victor
Anastasius, pius, felic, inclytus, triumphator, semper augustus, Hormisdae sanctissimo
ac religiosissimo archiepiscopo et patriarchae
; et post: Suavis opinio ad memoriam
nostram bonitatem paternae affectionis vestrae adduxit, ut illa requiramus, quae Deus
et salvator noster sanctos apostolos divino sermone docuit, ac maxime beatissimum
Petrum, in quo fortitudinem ecclesiae suae constituit. His ita praefatis, hortamur
synodale concilium fieri, cui mediatorem se apostolus vester faciat, ut contentionibus
omnibus amputatis, unitas sancta sanctae restituatur ecclesiae
. Et item: Gloriosissimo
et clementissimo filio Anastasio augusto Hormisda Dei gratia patriarcha. Gratias
agimus supernae virtuti, quae per vestrae pietatis affatus diuturnum dignata est terminare
silentium, tale praestans collocutionis exordium, ut de vestrae clementiae prosperitate
laetemur et ad unitatem, Deo donante, reverti posse sanctam confidamus
ecclesiam
. Itemque: Pax est enim totius bonitatis quies, qua nihil unquam ad catholicae
fidei cultum validius, nihil aestimari oportet excelsius; hanc scilicet et facere et
sustinere convenit, qui sacrarurm scripturarum probabilis cupit esse discipulus. Hanc
omnium bonorum matrem et nutricem Christum dominum nostrum suis constat praedicasse
discipulis, dicens: ¡¥Pacem meam do vobis, pacem relinquo vobis¡¦
.
3. Quid igitur, Paterini? Ecce ipsum Christum dominum nostrum huius pacis
largitorem habetis, ecce tandem pacem suos apostolos praedicare saepius audistis et
cognovistis, ecce cum apostolicis caeterisque sanctissimis viris modo imperatores christianissimos
intellexistis in hoc divinae pacis munere ingenti nisos cura, quatenus eam amplificarent,
ampliatam servarent. Ad haec Henricus rex dispensatione divina in regno
successit, ut eiusdem pacis tutor existeret, sine controversia vestri pastoris regnum
gubernaret. Illud enim ei divinitus datum testatur liquido Daniel propheta: Domini
est
, inquit, regnum, et cui vult, dabit illud . Igitur iamiam animadvertite, obsecro,
prophetam non vestri papae regnum, sed regnum dixisse Dei, a quo omni ambiguitate
exclusa Henrico regi datum esse cognoscitur. In H?Ëenrici] itaque regis laesione pacis
auctorem, pacis praedicatores pacisque tutores insolentia vestri papae pariter omnes
laesos esse, cunctorum sententia absoluta est. Vos tamen, Paterini, dicere creberrime
soletis propter Deum fieri defensionem, qua Gregorium vestrum defenditis papam, dicentes,
quia sanctus in sede sedet sancta. In qua quidem sententia periculum suspicor
latere, quippe non planum habet intellectum; cum divina potentia praedicet pacem, ille
infert paci bellum, de quo ipsa dicit veritas: Qui non est mecum, contra me est . Hunc
igitur talem reum defendere propter Deum nihil aliud est, ut ego sentio, nisi offendere
Deum propter Deum. Quanquam autem in hac ambiguitate aruspicis divinatione opus
esse videatur, potius tamen censoris sententia audiatur. Basilius augustus inter caetera:
Eos vero, qui concusserint sanctam Dei ecclesiam et pacem totius mundi, et omnia,
quae Calcedoniae contra diffinitionem fidei expositionemque et in evacuationem symboli
CCCX et VIII patrum atque in confirmationem Nestorii blasphemantis dicta vel acta
sunt in hac urbe et ubique per singulas ecclesias, consumi igni sancimus atque anathematizari
ab omnibus ubique metropolitanis episcopis; postremo universam heresim et
eos, qui aliquid quocunque modo quolibet tempore contra symbolum seu sententiam seu
sermonem seu praedicationem apostolicam tentaverint, anathematizari praecipimus
.
Audistis ergo et istius imperatoris benignissimi pietatem, quam pro sancta habuit

1



5




10




15




20




25




30




35




40



Torna all'inizio