" Hoc nitor iste tui generis desiderat, hoc est c.93r.a
A superis orte nobilitas opus.
Hoc tecum commune deis, quod uterque rogati
Supplicibus nostris ferre soletis opem.
Iupiter oranti surdas si prebeat aures,
Victima pro templo cadet icta Iovis?
Si pacem nullam michi prestet eunti,
Irrita Neptuno cur ego thura feram?
Vana laborantis si fallat vota coloni,
Accipiet gravide cur suis exta Ceres?
Non dabit inmerito iugulam caper hostia Bacho,
Musta sub adducto si pede nulla fluent.
Utilitas igitur magnos hominesque deosque
Efficit" etcetera.
Eciam posses dicere: " Suffragia facta pro mortuis, quibus
prosunt?" . Ad hoc respondetur in li. de Anima c. XXIIII.
Scias eciam quod in confessore, qui fungitur vice Christi,
requiruntur duo auctoritates, scilicet et potestas condempnandi
et absolvendi et sciencia discernendi inter patrata
scelera. Has claves dedit Petro Redemptor gencium, iuxta
|
1
5
10
15
20
|