Albertanus Brixiensis: Liber de doctrina dicendi et tacendi

Pag 40


tacendi ». Magna enim res est vocis et silentii temperamentum.
Ut Seneca dixit: « Serva itaque silentium donec tibi loqui fuerit necessarium ».
Et non solum tuum silentium serva, sed etiam aliorum
silentium expecta. Expectare ergo debes dicendi tempus donec tibi
prebeatur auditus. Ait enim Jesus Sirac: « Ubi non est auditus, non
effundas sermonem et importune noli extolli in sapientia tua ». Importuna
enim est narratio tua quando tibi non prebetur auditus et est
quasi musica in luctu. Nam ut idem ait: « Musica in luctu importuna
narratio et qui enarrat verbum non attendenti, quasi qui excitat dormientem
a gravi somno ».
Et non solum in dicendo aliis, sed etiam in respondendo tempus
expectare debes. Nam scriptum est: « Ne properes respondere donec
finis fuerit interrogationis ». Nam ut ait Salomon: « Qui prius
respondet quam audiat, stultum se esse demonstrat et confusione dignum ».
Similiter qui prius loquitur quam discat, ad contemptum
et irrisionem properat. Unde Jesus Sirac dixit: « Ante iudicium para
iustitiam et antequam loquaris disce ».
Singula ergo suo loco et tempore dicenda sunt, prepostero penitus
ordine omisso. Nam si de predicatione loqui desideras tempore
congruo, prius historiam dicas, postea vero allegoriam, tertio tropologiam.
Si vero de epistolis tractes, primo loco et tempore salutationem
ponas, secundo exordium, tertio narrationem, quarto
petitionem, quinto conclusionem.
Si autem de concionando de ambaxatis faciendis, studeas primo
loco et tempore salutationem dicere; secundo vero commendationem,
tam illorum ad quos ambaxatam dirigitur quam sociorum tecum
ambaxatam portantium; tertio ambaxatam sive narrationem eius
quod tibi impositum fuerit; quarto vero exhortationem, dicendo
suasoria verba ad consequendum id quod postulatur; quinto modi

Torna all'inizio