Comperit ut regem festinum Luca venire,
Scinditur et vario murmure mixta fremit.
Hii regi nova festa parant portasque patere
Praecipiunt regi, cuncta licere ferunt;
Hi perversorem clamant debere repelli,
Sed Petri furias non movet iste sonus.
Usque adeo Petrus non cessat cuncta movere,
Turbans nocturnis omnia consiliis:
Petrus, homo quo non alius prudentior atque
Lucensi populo prompcior arma dare.
Nemo magis doctus populi captare favorem
Ac velut ex oleo vim reparare foco.
Iamque furit praetioque manus conducit iniquas
Atque intemptatum iam nichil esse sinit.
Regis in adventum talem se format, ut illum
Rex quoque miretur et socium cupiat.
Non parcit manibus, linguae dissolvit habenas
Nec timet in celum prodigiosa loqui.
Nec metus est de Gregorio, ne per comitatum
Laedat, namque iram non timet ille Dei.
Ergo ubi per regem sentit perversa licere
Et causam fidei non bene stare videt,
Immemor aeterni gemitus et supliciorum
In tergum faciem vertit et ire Deum
Contra non timuit, patrem patriamque prophanus
Insequitur, saevas iungit amicitias.
Iamque per angustos aditus rex advolat atque
Fessus in umbroso gramine castra locat;
Nec Guitbertus abest, dux et comes impietatis,
Deducens cecum cecus ad interitum.
Petrus compositis rebus praetioque paratis,
Qui sese peterent ac velut eligerent.
Mittit ad Henricum mereari pontificatum
Et Guibertino se dare servitio.
Nec mora! Promissis vendit festinus uterque,
Praeventus fama criminibusque viri.
Luca facit plausus, miscet nova gaudia vulgus,
In Petrum ferme consonat omnis homo.
Scilicet ad mores pravos scelerumque favorem
Signiferum famae deterioris habens.
Si vero est aliquis, qui cum pietate laboret,
Non tamen est ausus de pietate loqui.
Iam quis in hac sacrae fidei morumque ruina
Non trahat ex imis flumina visceribus?
Lugemus muros hostili Marte ruentes,
Nec Hieremias ipse tenet lacrimas;
Denique Salvator noster, cum cerneret urbem,
Quam subvertendam noverat, ingemuit.
At nos ridemus, ubi desolatio talis
Festivan speciem dissipat et requiem?
Et quid sunt muri cineres quandoque futuri?
Quid turres faciunt, quae cito deficiunt?
At murus fidei, cuius fundatio Christus,
Virtutum vario culmine portat opus.
Hoc ubi vastatur de morum perditione,
Perditur aeterni gloria summa boni;
Et pro laetitia, pro comoditate bonorum
Exoritur clades et sine luce dies.
O rerum novitas! O perturbatio mentis!
O res divinis exagitanda minis!
Quod Iudae facinus aut quae blasphemia tanta
Samariae? Quid nunc, o Ysaia pater?
Quid facimus? Quos plaga tumens non occupat artus,
Computruere crebris omnia vulneribus.
Non est, qui foveat, et non est, qui medeatur,
Nec medicamentum quaeritur aut oleum;
Et verbum Domini contempnitur et gravis ira
Et, quem iam valeat nemo cavere, furor;
Quoque magis stupeas, praecellentissima quondam
Argenti species vertitur in scoriam.
Iam plus quam meretrix facta est urbs ante fidelis,
In qua iudicium cepit habere domum.
At velut abiecto legali mecha marito
Servit demonibus pressa libidinibus,
Et pro iudicii tractatu iustitiaque
Fraudibus incumbit, cedibus invigilat.
Miscet aqua vinum, pro vino fundit acetum,
Et neque principibus est adhibenda fides.
Quanti furantur aut cedibus insidiantur,
Nullum iudicii de gravitate timent.
Qui non furantur, furantibus associantur,
Munera captantes praemia respiciunt.
Vox pupillorum contempnitur et viduarum.
Et non est aliquis, qui tueatur eos.
Consimiles Sodomae vel adhuc magis atque Gomorrae
Excessere novis omnia flagitiis.
Idcirco Dominus per multos multa minatus
Ultra non patiens iam violenter agit.
Iam quercum foliis ventus cum grandine nudat
Et iam serotinis indiget hortus aquis.
Et sicut stupae solvit scintilla favillam,
Sic opus illorum robur utrumque vorat,
Ut possit nullus extinguere. Quis furor unquam
Vel sic exarsit vel bona tanta tulit?
Ignis edax est ira Dei, furit intus et extra
Et primo tollit, quae bona prima videt.
Principio florem depascitur interiorem
Et mox, quanta placent, dissipat exterius.
Sicut coniugio gaudet sine sorte maritus
Nec sine suplicio parcit adulterio,
Sic animum divinus amor sine cognitione
Coniugis alterius et sine labe cupit.
Ex hoc coniugio prodit coelestis origo,
Quam parit et laetat et colit alma fides.
Sic est in populo, sic in quocumque fideli
Divini quaedam copula coniugii,
Quam quisquis violat, diro se crimine fedat
Et fit spiritui sicut amica malo.
Nec patitur fortis haec impunita maritus;
Reicit et mecham depopulatur eam.
Lucha fuit dives, sed luxuriata maritum
Sprevit, divitiis illius usa mali.
Urbibus in Tusciis non est opulentia maior,
Non maior vini copia, non olei.
Grata situ, specie mirabilis, ut paradiso,
Si dici liceat, non nimis invideat.
Praecellunt specie pueri simul atque puellae
Et naturalis non eget arte color.
Alta viris virtus, prudentia maxima rerum,
In senibus gravitas et reverendus honor.
Virginibus, viduis custodia summa pudoris,
Coniugibus prolis cura thorique fides.
In re civili pax et concordia summa,
Ius et iudicium pendula lance pari.
Furta, rapina foris, periuria tam prope nulla,
Ut ne sacra quidem tangere vellet homo.
At vero sacri cultus qui fervor, ab ipsis
Rebus et altaris ordine scire licet.
Tempora transierunt velut aurea sub Phrigiano,
Qui color in prisca religione fuit,
Cum ligni calices auratos pontificatus
Atque gradus alios per loca quaeque dabant,
Cum neque nobilitas neque copia divitiarum
In numero sacrae cognitionis erant,
Cum procul a sacris equites, pomposa suppellex,
Et male conditi iuris amica gula.
Qualis Martinus, qualis fuit et Phrigianus,
Quorum paupertas nullius indiguit;
Quorum paupertas, quid posset, clarificavit,
Cum Phrigianus aquam flecteret, ille focum.
Pauper uterque fuit, fuit et peregrinus uterque,
Sed non in Christo pauper uterque fuit.
Horum ego transierim sacra [saecula], tempora primi
Aeris et hoc ipso nomine clara magis.
Perstringam reliquos, quorum sub tempore vita
Decolor et studio non satis aequa sacro.
Attamen argento color est suus, et licet auro
Impariter niteat, sed magis ere placet.
Hinc igitur videat, qui Lucam scire laborat,
Qualis et in quanta sedulitate fuit
Exornare domos sacras et magnificare
Et ditare suum rebus episcopium.
Consule scripturas iam multo verme fluentes,
Martini nostri praedia multa leges.
Iam de militibus quid agam? Cum vel minor aetas
Sufficiat magnis regibus et dominis.
Et mihi sufficeret, si non mentita fuisset,
Sicut et Anselmo, dum bene fida fuit.
Quorum maiores de munere pontificali
Multas et magnas optinuere domos
Et per virtutem multam multumque laborem
Ecclesiae dampnum non potuere pati;
De quibus eterno non contempnenda relatu,
Si non protraherem, plurima congererem.
Auro contextae vestes gemmaque nitenti
Augebant celebres rebus et arte dies,
Cum processurus sollempni luce sacerdos
Expressum variis non bene ferret honus
Et circumstantes dextra levaque ministri
Portarent humero texta metalla gravi;
Sicut sub Moyse sacer est ornatus Aaron
Et sub eo sacrae quilibet ordo domus,
Cum populus victor Egipti cum Pharaone
Es et opes varias haec ad agenda daret.
Hinc ergo populi studium mirari supersunt
Plures et magni nominis ecclesiae,
Quarum qui cultus fuerit, quae gloria quondam,
Ambitus et lapidum longa ruina docet.
De monasteriis vero vel in urbe vel extra
Non est ad numerum texere sermo levis.
Sic populus quondam Lucensis lucis honorem,
Ex quo nomen habet, actibus exhibuit.
Clerus cum populo quasi mens cum corpore iuncta
Certabant proprias sanctificare vias.
|
4245
4250
4255
4260
4265
4270
4275
4280
4285
4290
4295
4300
4305
4310
4315
4320
4325
4330
4335
4340
4345
4350
4355
4360
4365
4370
4375
4380
4385
4390
4395
4400
4405
4410
4415
4420
4425
|